Latin
1.30.6 to 1.30.8
Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum 1.30.6-8
Unproofread scanNot analysed yet
Hanc ob causam me satis alienum a tuae causae patrocinio simulare coactus sum: et si tum verba incidissent, quibus me alieniorem ostendere potuissem, ea quoque adjecissem. Non ut ista fraudi essent tuae vel personae vel causae, sed ut testimonium innocentiae tuae plus ponderis habere posset et autoritatis. Et consimiles prope modum literas etiam ad duos Consules, imo etiam Wittebergam ad Philippum scripsi. Et quemadmodum ego non dubitavi, te ab illis optima consecuturum testimonia: ita fateor omnium honorificentissima tibi esse communicata ab Hertzbergensibus. Philippus autem nihil respondit ad rem: se excusabit per alium. Et speraram ego, haec duo testimonia tanti fore momenti, ut absque impedimento vocatio tua adornaretur. Sed a reliquis quatuor curiis non fuerunt admissa, quia decretum erat, ut Witebergam ad Consistorium scriberetur, non Hertzbergam. Nam prioris decreti mitigationem Archaeopolitani inconsultis reliquis curiis admiserant, ideoque illam ratam habere noluerunt. Urgent itaque iteratam scriptionem ad ipsum Consistorium, et quae fiat nomine ipsius Senatus. Literas ego conficio nomine Senatus Archaeopolitani, quia (quod in aurem Tibi dictum velim) vix audebant aliis fidere. Ego adjungo literas ad D. Limmerum et Trachstedium, hortor ne quid dent affectibus, cum non ignorent, quale antehac habueris in nostro Consistorio testimonium. Hi ne gry quidem respondent, sed per affinem se excusari petunt. Causas quis non intelligeret? Respondet tandem Consistorium, sed nescio quid. Summa tamen est, quod nihil ad rem respondent: undequaque causas, quibus se ornent, te gravent, corradunt: et tandem Senatum nostrum tantum non rident. Perturbant haec Senatum Archaeopolitanum in tantum, ut ignorent quid verum agant, maxime cum hoc responsum allatum sit, me absente in aula Cellensi. Post reditum mecum consultant, quid agendum sit, se de toto negotio paene desperasse. Nam si reliqui videant literas Consistorii, nullam spem esse de vocatione Tui. Svadeo ut res deferatur prius ad Ministerium quam ad Senatum. Placet ipsis Consilium. Postero die convoco totum Ministerium, literas omnes, quarum satis multas in hoc negotio habeo, propono: nec Consistorii responsum supprimo, eorum consilium nomine Senatus expetens. Re audita omnes uno ore svadent, neglectis literis Consistorii, testimoniis Hertzbergensibus insistendum, et reliquas Curias urgendas esse, ut absque mora et tergiversatione in vocationem consentiant. Et ne quid impedimenti esset, literas latinas in germanicam transfundendas esse, ut et latini idiomatis ignari, quid de te testati sint tui Collegae, cognoscere possent. Hoc Ministerii nostri judicium, quia ego Senatui referre nolebam, ne unus et solus negotium urgere viderer;