Latin
Post scripta.
Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum 1.31
Unproofread scanNot analysed yet
HAnc iniquissimam rerum tuarum fortunam, hodie plerique fratres Ministerii nostri, qui resciverunt, iniquissime tulerunt. Nec dissimulabunt animi sui sententiam, sed prima quaque occasione, si non alio modo, vel saltem publica protestatione declarabunt, sibi displicere illum degenerem Calvinianorum metum. Interim ego vere in luctu magno versor. Neque enim cuiquam libentius successionem in meis aedibus, si migrandum sit, optarim quam Tibi uni. Qua de re alii fortassis ampliorem spem fovent, quam ego: qui nihil ejusmodi jam prae animi perturbatione videre possum. Sed articulos a me conscriptos, non patiar mihi infringi, aut officium Superintendentis non recipiam. Si admissi fuerint, non facile nonsimilia inposterum accident. Si igitur Dei voluntas esset, ut alia occasione mihi adjungereris, nihil mihi gratius accidere posset. Scripsi haec festinanter, postquam post multam vesperam defatigatus domum reversus essem, ex longe difficillima actione, qua Dei beneficio inter fratres et sorores concordiam institui, de haereditaria disceptatione, quae ultra 120000 fl. summam complectitur. Res coram judicio agitata est quadriennium, tractatus pacifici instituti octo, quorum duobus interfui, sed semper re infecta discessum est. Hodie bonum Domini angelum nactus sum, quod solus citra arbitros alios, totum negotium composui, et actionem juridicialem inter illos abolevi. Concernit duos fratres Jure-Consultos. Utinam mature cum meis Dominis etiam res has Ecclesiasticas tractare possem; cujus tamen rei occasiones sequenti septimana habiturus sum, fortassis etiam tuum negotium in alium finem dirigi posset. Bene vale iterum.