Latin
1.32.3 to 1.32.5
Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum 1.32.3-5
Unproofread scanNot analysed yet
An vero hic locus adhuc vacet, ignoro: maxime quia M. Fischerus Generalis Superintendens de filio illuc promovendo laboravit. Ut itaque certi quid tibi significem, fieri nequit. Sic vero statuo. Quia semel excussus es ex ministerio, prima vice ne exilem quidem conditionem ad tempus esse recusandam, usque dum per occasionem Deus monstraret, ubi locorum vel maxime tuo ministerio uti vellet. Equidem maturando et festinando aeque facile commodis suis quis obstare potest, quam cunctando. Quid igitur hac in parte a me tentari velis, per occasionem mihi significa. Vacat jam etiam, ut audivi ex quibusdam fratribus, qui te libenter promotum cuperent, parochia Arxlebiensis, sub nobilibus ab Alvensleben: quo in loco jam multos annos M. Andreas Schoppius Ecclesiae Dei servivit. Sed ego mallem te vivere in Ducatu Lüneburgensi, in quo pauci viri sunt magni nominis, excepto M. Fischero Seniore, jam propemodum septuagenario, et alio quodam Seniore Eilardo. Neque dubitarim, quin intra breve temporis intervallum satis splendidam conditionem illic nancisci posses. Officium Superintendentis (quod tamen tibi in aurem dictum velim) recusavi. Nam eo modo, quo Politici quidam mihi vincula injicere conantur, nunquam recipiam. Et nisi quaedam immutentur, quae Politici sibi rapuerunt, inde ab obitu D. D. Chemnitii, potius ex urbe discedere, quam Superintendentis officium gerere decrevi. Quae tamen aliis innotescere nolim, ne aliqui malevoli intestinis nostris malis laetentur. Ego miror miranda Dei judicia, quod hic inter amicos, fautores et sinceram rel gionem ex animo amantes vivens, plures fere et graviores paroxysmos sustineo, quam Witebergae inter medios hostes. Nescio, utrum ego usque adeo sim homo importunus, an singulari fato premar. Des Gablers Gabelstich habe ich noch nicht gesehen. Audio tamen me indignis modis traduci. Quod si inspicere mihi et legere licuerit, cogitabo an respondere velim, fortassis iste lepus Silesianus responso indignus est. Resalutat te universum Ministerium nostrum: et meis meaeque Conjugis nomine vos omnes salutari peto Dabantur Brunsvigae 12. Maji Anno 89.