# Sylloge Epistolarum 1.35-2

Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum, Ad eundem.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.35-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.35-2

S. in Domino. Reverende Domine Compater, optarim te nobiscum hic fuisse, ut de communibus Ecclesiae et privatis nostris miseriis pie in timore Domini conferre potuissemus. Sicuti prolixe contuli cum Domino D. Selneccero, D. D. Mylio et universo Reverendo hujus Ecclesiae ministerio. Inter quos omnes eam animorum consensionem inter se et affectionem erga me inveni, ut merito pro hac divina bonitate gratias agam, et ut haec bona quam diutissime nobis conservet orem. Interim tamen fortassis consultius fuit, te abfuisse, ne majori invidia apud alios premaris, quasi te apud nos insinuaris etc. cum ante nobis sis commendatissimus. Moram omnem tibi molestam esse facile intelligo: sed quaeso in patientia possideas animam tuam. Laborat pro te Mylius Jenae, ego et Ministerium nostrum Brunsvigae: non dubitabimus Dominum vel tandem felicem successum nostris conatibus alicubi concessurum. Tu interim ora et Deo commenda vias tuas. Nisi enim hic totum negotium gubernarit, omnes conatus nostri erunt irriti. Tantum hoc abs te pro nostra conjunctione peto, ne de me aliud tibi persvaderi patiaris, quam me sincere et ex animo tuam promotionem quaerere, cujus rei non homines, sed Deum … testem sisto. Bene vale cum conjuge, liberis et D. Socero etc. quos omnes saluto. Halae 2. Sept. Anno 89. T. in DNO. Polycarpus Lyserus.

---

Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Leyser_epistolae.xml.
