Latin
Ad eundem.
Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum 1.36.1
Unproofread scanNot analysed yet
S. in Domino. Accepi Tuam Epistolam, Reverende Domine Compater, cum ex sumto pharmaco ita lassus essem, ut vix pennam tollere liberet. Scribendum tamen duxi, ne alias silentii causas esse putares. Quid vero scribam? Num spem aliquam tibi faciam? At si contra opinionem res ceciderit, verba tibi data esse quiritaberis. Ergo spem omnem praescindam? Atqui hoc esset hominem in extremam praecipitare miseriam. Sperandum itaque. Nam Spes etiam valida solatur compede vinctum, Crura sonant ferro, sed canit inter opus.