Latin
1.37.1 to 1.37.3
Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum 1.37.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
S. in Domino. Reverende Domine Compater, amice et frater honorande atque dilecte. Heri allatae sunt tuae literae, cum me primarii Consules et Camerarii nostri quarundam rationum causa ante prandium convenissent, et in prandio atque coena ad horam 11. noctis usque (quod intra annum semel fieri solet) mecum mansissent. Hodie cum ex lecto surrexissem, duo tabellarii alter Goslariensium, alter vester dimittendi erant, et postea hora septima in Consistorium abeundum. Quod igitur scriptionem admodum anguste contraho, non aegre feres: cum senex vester aegerrime huc usque expectarit. Mittant boni illi viri, suum nepotem et filium ad nos statim elapso Festo Paschatis. Ego curabo propter intercessionem tuam, ut hospitium commodum habere possit, sive illud sit apud Frickium sive apud alium quempiam. Quando enim praesentes sunt Scholastici, tum pro profectu, aetate et moribus ipsorum rectius ipsis consuli potest. Tibi toto pectore gratulor de honesta illa tua functione, ad quam legitime et Deo vocante promotus es. Consul noster Dominus Calenius et Christophorus Damus, qui hesterna die inter alios affuerunt, summa cum laetitia hunc felicem rerum tuarum statum audiverunt, et etiamnum indignantur, quod aliqui meticulosiores honesta ipsorum consilia interverterunt. Crucem tamen, qua te Deus mox in ingressu illius functionis salutavit, patienter feres. Sic solet Deus laeta tristibus, et tristia laetis miscere, ut in pia mediocritate nos conservet. Ego Deum toto pectore precor, ut piis Tuis laboribus benedicat et largiatur, quo ministerium tuum sit fructuosum, ipsi et hominibus (sicut hactenus fuit) ita etiam in posterum gratum. Hertzbergensium statum M. Schröterus non ita pridem, cum hac transiret, mihi narravit. Quid possumus hic aliter praeterquam gemere et arrepto 44 Psalmo ex eo nos consolari, atque liberationem coelitus expectare. Si maxime Calvinizantes isti etc. nullis aliis sceleribus iram Domini adversus se provocent, injustissimum illud cum Hertzbergensibus factum sufficit, ut mensuram suam impleant. Sed hic requiritur patientia sanctorum, quam ut Deus bonis istis martyribus clementer concedat, merito oramus. De meo Satana colaphizante quid scribam? Ich meyne/ es hat mir ein neu Jahr verehret. Non crediderim extare ullum scriptum adeo sarcasticum et virulentum, quale iste nuper misit ad suum Illustrissimum adversus meam personam. In quo ita me depingit, ut si talis essem, indignus forem, quem terra sustineret. Sed Deo gratias ago, quod et conscientiae et bonorum testimonio certus, sciam ipsum splendide mentiri. Des Gablers Arbeit ist ein Fuchschwantz gegen diesem. Sed juvante Domino ita respondebo, ut sperem bonos probaturos modestiam cum gravitate conjunctam.