# Sylloge Epistolarum 1.37.4-6

Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum, 1.37.4 to 1.37.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.37.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.37.4

Quod solicitus es de tuo scripto, non miror. Nequam typographus metuit, ne cum adhuc multa exemplaria habeat historiae Augustanae, hoc compendium illorum venditionem impediat. Sed extorquebo rursus tuum exemplar ab ipso, tum experietur se non frustra nobis illuisse. Bene vale in Christo. Saluta universum Reverendum ministerium vestrum meis verbis, et conjuem quoque tuam atque filiolum, nostro nomine 14 Mart Anno 90. T. in DNO. Polycarpus Lyserus.

---

Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Leyser_epistolae.xml.
