Latin
1.38.1 to 1.38.3
Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum 1.38.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
S. in Domino. Clarissime Vir, Compater humanissime, Domine et Amice honorande. Ut hasce ad Te exararem literas, me summa, quae Ecclesiae Vestrae impendere videtur, tempestas permovit, quam ut Tu Tua prudentia avertere coneris, hortari te cupio. Passim enim jam innotuit relegatio et exilium, in quod a Senatu Urbis vestrae ejectus et pulsus est Doctissimus et sincerae religionis zelo flagrans Vir, Dn. M. Andreas Möllerus, viduus simul et septem orphanorum parens moestissimus, longe alio solatio quam hujusmodi persecutione dignus. Etsi autem, quae ille improvide lingva lapsus protulit, minime ego sive probare sive tueri velim: quia tamen medicinam modum excessisse boni omnes judicant, metuo ne ipsius gemitus et lacrymae, atque insuper multorum piorum …urbem vestram premant, iram Dei adversus eam provocent, Vobisqua tam in Ecclesia quam in Republica grave aliquod damnum attrahant. At dices, quin imo ad avertenda hujusmodimala illum ipsum M. Andream urbe ejecimus. Is enim grande crimen commisit et, nisi in Imperatoris indignationem incidere voluissemus, hoc medio utendum fuit. Equidem cum ante sesquimensem haec fama de M. Andreae fortuna primum aures meas feriret, non aliter opinabar, quam Caesareos apud Vos fuisse legatos, qui eum persequerentur et quorum impulsu Senatus Vester ad tantum rigorem adductus fuisset. At nunc multorum testimonio inducor, ut credere cogar, non modo nemine impellente vel urgente, sed etiam ne monente quidem vel petente ullo aliquo extraneo, imo Ministerio Vestro et tribunis pro ipso intercedentibus, Senatum Vestrum proprio motu et pro suo arbitratu M. Andream dimisisse. Ovos miseri Brunsvicenses, tantumne profecistis in hac clara Evangelii luce, ut ad mercandam gratiam mortalis hominis non vereamini provocare immortalis Dei iram? Libêret sane hac de re ad ipsum Senatum literas mittere eumque, ut sententiam suam corrigeret, hortari. Sed dudum animadverti, idem mihi apud Brunsvicenses meos accidisse, quod olim D. Apostolo Paulo (si licet magnis componere parva) apud Corinthios et Galatas accidit, quem aemuli et successores minus fidi suis …et blanditiis apud auditores suos in eam invidiam et contemtum adduxere, ut minus eum curarint, quam si unquam quicquam in ipsorum Ecclesia boni fecisset. Iccirco nolim ego nunc me ipsis ingerere, ne ignem fodicando malum reddam deterius. Tecum tamen, Vir Clarissime, tanquam cum amico et Compatre conjunctissimo, liberius hac de re conferre libuit, si forsan Tua aequanimitate ipsi quoque in viam reduci possent. Sic itaque statuo: Senatum Vestrum minime sufficientem habuisse causam M.