Latin
1.38.7 to 1.38.9
Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum 1.38.7-9
Unproofread scanNot analysed yet
Maxime in regno Pontificio, ubi in coelibi vita carnis concupiscentiis indulgere non pro scelere et flagitio, sed pro naturae necesitate aut saltem pro peccatillo aliquo habent. Cur ergo non exspectastis tantisper, donec Imperator M. Andreae hoc nomine litem moveret et periculum crearet? Quin imo tunc honestius et gloriosius fecissetis, si humiliter intercedendo Imperatoris indignationem mitigare et Pastorem vestrum ex periculo liberare conati fuissetis, quam quod Imperatoris voluntate nondum audita severitate vestra ipsius (si quae unquam hujus rei causa oboriebatur) exacuistis. Et si maxime ira Imperatoris nullo modo placari potuisset, non tamen ea ulterius quam in unius M. Andreae caput desaevitura fuisset, qui mea opinione tunc paratus erit etiam sangvine suo redimere urbis vestrae; salutem, si ea sui causa in periculum omnino adducenda esset. Quod si vero quis in eas deveniret cogitationes, quid si Deus hac voce ceu tuba Imperatoris conscientiam excitare voluit, ut de vita castissima, qualiter Imperatorem decet, ducenda rationes ineat, quis non videt, Vos M. Andream oppugnando ipsi Deo vim inferre, seu …. Sed abrumpo cursum sermonis et in unum colligo meam sententiam. Mea opinione si vox illa M. Andreae unquam ad Imperatorem pervenerit, plus satis urbem Vestram tuebitur severitas illa, quam adversus eum exercuit, si maxime eum priori loco restituat. Nam pro inconsiderato lingvae lapsu plus satis poenae irrogatum est Viro alioquin probato et inculpato. Sed obstabit, autoritatem Magistratus Vestri imminui, si id, quod decretum est, revocetur. Sed nihil obstitit Deo, qui suam de Adamo sententiam mutavit. Nihil obstitit Davidi qui jurarat, se deleturum Nabalem, sed intercessione Abigail placatus intermisit. Quin imo laudabile magis erat, quod mutavit sententiam de bonis Mephibosethi pronunciatam, quam quod suae sententiae inhaerens bonum Virum et innocentem parte bonorum suorum privavit. Laudatur Constantinus, quod rev ocaverit Athanasium in exilium pulsum. Saepius Brunsvigae Ducem Borussiae laudari inaudivi, quod revocarit Mörlinum inique expulsum. Laudabile itidem erit vestrae Reipublicae, si M. Andream revocet et priori loco restituat. Ego omnino statuerem, si is priori stationi restitutus publice coram Ecclesia honestam sui sermonis declarationem et deprecationem institueret, totam hanc Tragoediam quam facillime componi posse. Quaere itaque, Vir Consultissime, quid faciat ad pacem Ecclesiae Vestrae et patronum Te atque amicum Ministerii hac in causa proba: ut ita comprobetur veritas illius mei dicti saepius a me usurpati: Si mihi, Brunsvigae haerenti, talis Syndicus contigisset, qualis est Dn.