# Sylloge Epistolarum 1.39.15-16

Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum, 1.39.15 to 1.39.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.39.15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.39.15

Monendus igitur insuper erit ille Nobilis, ut sibi caveat, ne petulantibus ingeniis occasionem praebeat pari ratione haereticorum omnium patrocinium in se recipere eosque excusare, quasi injuste ab Ecclesia sint damnati. Hac enim ratione ego dicam, me quidem toto pectore ab errote Anti-Trinitatiorum, non tamen posse assentiri usitatae doctrinae in nostris Ecclesiis, nisi in aperto et expresso Scripturarum textu mihi vocabulum Trinitatis, sive quod Deus sit trinus et unus, monstretur. Sic excusabimus Arianos, qui apud Hilarium clamant, esse superbam vocem asseverare filium esse … , cum scriptum sit: Generationem ejus quis enarrabit? Excusabimus inquam eos, siquidem nec Athanasius nec tota Nicaena Synodus vocabulum … ex S. literis quoad syllabas ipsis monstrare potuit. Sic indulgentiam merebitur Pelagius, qui querebatur, se doctrinam de peccato non tollere, nec negare, sed tantum sibi contentionem esse cum Augustino de vocabulis, qui novos loquendi modos introducat et peccatum aliud originale vocet, aliud actuale, quod tamen in Scriptura nuspiam inveniatur. Et ne nimium prolixus sim, si haec ratio valet, quid respondebimus Graecis, qui processionem Spiritus S. ex Filio negant, eo quod in Scripturis quoad literam illa verba, ex Filio procedit, non habeantur? Quid Pontificiis? qui hanc propositionem rejiciunt: Homo peccator coram Deo justificatur sola fide in Christum: quia vox sola in Scripturis non inveniatur. Quid Catabaptistis? qui negant infantes baptizandoo esse, propterea quia mandatum illud totidem verbis in S. Bibliis non legatur. Quantae denique, Deus bone, confusiones et quot chaos in Ecclesiam Dei admitterentur, si huic sententiae, quam bonum illum Virum fovere animadverto, locus daretur? Quare ipse Paulo nostro potius locum det dicenti: Spiritum non exsting vite; Prophetiam ne pro nihilo habete. Omnia probate et quod bonum (fideique … ) fuerit, tenete. Caeteroquin de Nobili illo nec male statuo nec male ominor. Pietatis enim indicium est, quod de hisce sacrosanctis Dei mysteriis diligentius inquirit, id quod alias magna Nobilium caterva non magnopere curat. Deum precor, ut talium Nobilium muitos nostris Ecclesiis donet, qui verbum ipsius ament, et Scripturam scrutari non dedignentur, et ut hunc Nobilem sancto suo Spiritu regere et gubernare velit, quo in recta semita verbi Dei progrediatur, ne sive ad dextram sive ad sinistram deviando seipsum et alios inextricabilibus labyrinthis involvat. Haec breviter ad Epistolam R. T. eo die, quo mihi oblata est, respondere volui: Christum JEsum ad dextram Patris sedentem orans, ut cursum ministerii vestri regat, et largiatur, ne haec qualiscunque mea scriptio sine fructu abeat. Bene valeat R. T. cum conjuge et liberis. Dabantur Brunsvigae 6. Maji Anno 1589.

---

Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Leyser_epistolae.xml.
