# Sylloge Epistolarum 1.4

Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum, Ad eundem.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.4

S. in Dno. Tibi tuaeque conjugi honestissimae, Reverende atque doctissime Domine Superintendens, amice et frater in Christo dilecte, ex animo gratulor de filioli partu. Qui licet fuerit periculosus: tamen quo difficilior, eo infans futurus est charior. Quod vero meam exposcis operam, quo Christo offeratur, et per sacrum baptismatis lavacrum Ecclesiae inseratur, tuum sane constantem animum optima quaevis sibi de me pollicentem inde agnosco et exosculor. Nec tibi in tam pio et filiolo tuo salutari officio etiam corporis mei praesentia deessem, nisi me partim paucitas ministrorum Ecclesiae nostrae domi jam agentium, partim tabelliones duo crastina die in Austriam dimittendi, (qui diutius detineri non possunt) impedirent. Habebis igitur me excusatum. Interim tamen officium et nomen Compatris in me gratus recipio: et absens corpore Spiritu praesens DEUM precabor, ut hunc filium tuum velit esse vas misericordiae suae, eum superstitem conservare, et salutare facere organum Reip. Christianae. Haec si precibus a DEO obtinuero, tum dubium non erit, fore vobis hunc filiolum vestrum honori et voluptati. Quem vero mihi substituere debeas, tuo relinquo arbitrio. Sive enim ex Ecclesiastico, sive ex Consulari ordine aliquem elegeris, perinde fuerit: ex utraque parte eos amicos habeo, et viros honestos, piosque esse censeo. Adjeci autem exiguum nummum aureum, quem ab eo, qui vices meas acturus est, infanti filiolo, memoriae causa donari cupio. Cumque te pecuniam non spectare sciam, volui munus hoc esse tenuius. Quod si DEUS me, secundum beneplacitum suum, itidemque filiolum tuum (quod unice opto) superstites esse voluerit, dabo operam, ut non nummaria sed paterna a me beneficia expectare possit. Bene vale, cum conjuge puerpera, in Christo, quem precor, ut tibi tuisque abundanter benedicat. Salutem tibi tuaeque conjugi adscribere jussit costa mea, quae et ipsa tuae ex sincero amore congratulatur. Iterum vale, in nomine sanctae et individuae Trinitatis; quâ Dominicâ hanc exaravi. Anno 86. T. Polycarpus Lyserus.

---

Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Leyser_epistolae.xml.
