Latin
1.40.1 to 1.40.2
Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum 1.40.1-2
Unproofread scanNot analysed yet
MAgnam me, Reverendi et Clarissimi Viri, Domini, Amici et Fratres in Christo, R. P. V. gratiam debere agnosco, quod Amplissimi Senatus Brunsvicensis literas et petitionem mecum communicare voluistis. Atque utinam aliquid subjicere possem, quod cum florentissimae illius et mihi unice dilectae Ecclesiae commodo sit conjunctum, Ex animo tamen laetatus sum, meos Brunsvicenses ad Reverendum Vestrum Collegium confugere et in eo loco rursus Superintendentis sui Coadjutorem quaerere, ex quo antehac aliquoties se cum fructu Ecclesiae suae ministros consecutos esse non ignorant. Et licet ipse quoque non parum sim sollicitus, ut istiusmodi Vir ipsis nominetur, qui commendationi vestrae honori et laudi, et Ecclesiae illius ornamento et emolumento esse, utque sic aedificationem ipsius ad Dei gloriam et multorum salutem promovere possit: Non tamen dubito, siquidem Vos cum invocatione nominis divini et praevia matura deliberatione hoc negotium exequi cupitis: et citra humanum affectum de ejusmodi personis cogitatis, quarum fides et industria Ecclesiae Dei ab aliquot annis cognita est et probata, quin Deus vestro judicio, et sententiae largiorem, quam fortassis ipsi speratis successum sit concessurus. In quem finem et ego quoque meas preces vestris conjungo et eum, qui Sioni dat Evangelistas, ardentibus votis invoco, ut ipse consultationes omnes in hoc negotio tum apud Vos tum apud Brunsvicenses susceptas sic dirigat, quo tandem is, qui ad hanc functionem vel maxime fuerit idoneus et quem ipse plurimum fructum afferre posse novit, eligatur. Ut autem brevibus animum meum aperiam, in vestra sententia, quam in literis mihi aperuistis, plane acquieseo, et quod felix et faustum sit in nomine Domini tres illos Dn. D. Vitum Wolffrumium, Dn. M. Theodosium Fabricium et Dn. M. Felicianum Clarum Brunsvicensibus nominandos censeo. Nisi fortassis D. Vitum propterea omittere velitis, quia vix credere possum, eos huic Superintendenti Doctorem ad juncturos esse. Et mallem D. Vitum his regionibus, in quibus adhuc primario aliquo in loco Ecclesiae plurimum prodesse posset, reservari. Reliqui duo Brunsvicensibus magna ex parte sunt noti: et si pietatis Vestrae calculus accesserit, non dubitaverim, quin facile ut alteruter vocetur consensuri sint. Quod si tamen hisce tertius vel etiam quartus adjungendus esset, ut in illa copia facilius haberent quod eligerent, mallem exercitatum aliquem et qui aliquantisper jure in ministerio versatus esset, veluti M. Kauffmannum, Pastorem Dobelensem vel M. Christophorum Schleupnerum, Diaconum Beyreuthensis Ecclesiae (cujus eruditio, modestia, zelus, sinceritas et eximia dona mihi hac aestate innotuerunt, quemque promotione dignissimum censeo) illis addi quam juvenem quemcunque. Cum enim in ministerio Brunsvicensi ad minimum sex sint, Viri non minus doctrina et experientia quam aetate graves, quos ego ista conditione dignissimos judicem et qui cum dignitate isto munere defungi possint, ipsi intelligitis, quam grave bis sit futurum, si juveni subesse cogantur. Sic ergo fomenta livoris, contentionum et dissidiorum ipsis suppedirarentur, quibus etiam animus juvenis utcunque excitatus dejiceretur, ut cum timore et tremore, imo cum gemitu et dolore officium faceret. Cumque optarim (quod Vobis tamen in aurem dictum velim) Ecclesiae illi Coadjutorem talem dari, qui interdum consilia Superintendentis cohibere et corrigere possit, omnino annitendum videtur, ut Vir aliquis judicio quoque et autoritare pollens, qualem inter hos post D. Vitum M. Fabricium potissimum esse judico, et quem plerosque Ministerii Brunsvicensis non tantum ferre posse, sed et Coadjutorem expetere novi, Senatui commendetur.