Latin
Summe Reverendo, Magnifico atqve Excellentissimo DOMINO, Dn. ADAMO RECHENBERG S
Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum 1.41
Unproofread scanNot analysed yet
Magnum est hoc opus, qvod alter seculi nostri Salomo, Potentissimus Borussiarum Rex, Pater Patriae meae Indulgentissimus molitur, qvodqve tot Viri insignes seposito partium studio (hoc enim laborantes admittere est periculosum) commendant. Non enim est hominum sed Domini Dei nostri. Eqvidem ne qvid dissimulem, ardnum adeo et difficile hoc unionis et pacis recuperandae negotium esse arbitror, ut ad illud rite conficiendum et vel minimum a me conferri posse fere desperem. Aliis ad hanc structuram sanctam aurum, argentum, gemmas, ligna afferentibus, vix stipulae a me poterunt subministrari, qvibus Ecclesia utraqve citra ullum carebit detrimentum ac decrementum. Hinc etiam de unione illa qvicqvam statuere hactenus dubitans, aliis provinciam rem tanti momenti rite exeqvendi neqvaqvam invideo. Ne tamen nihil fecisse et otiosus spectator bellorum in Ecclesia Dei excitatorum esse videar, seriis et sollicitis Deum veritatis, qvi idem est Deus pacis, imploro precibus, ut consilia Irenica, qvoad qvidem ea voluntati et consilio Domini conveniunt, successus sortiantur felicissimos, qvo tandem in eodem Domino rursus coalescant scillae hactenus in partes ac infeliciter laceratae Ecclesiae. Nisi enim me omnia fallunt, erit hoc malum dissidiorum inter Protestantium Ecclesias qvovis remedio majus et fortius, nisi Deus ipse laborantibus ac graviter aegrotantibus coetibus adhibuerit medicinam. Omnes dissidia componendi et dissidentes conciliandi vias, qvae qvidem a sapientia humana poterant praescribi aut observari, et nostra et Patrum nostrorum ac Majorum aetate cum cura esse tentatas, tabulae rerum in Ecclesia gestarum nos edocent. Ast successum destituisse in hoc studio occupatos eaedem edisserunt. Causas et impedimenta scrutari nolo. Illud autem saepius mecum admirabundus cogitavi, consilia pacis etiam sub prima schismatis inter Protestantes initia fere fuisse irrita, adeoqve non sine fato diffensiones nova semper accepisse augmenta. Verendum igitur est, ne postqvam dudum schisma hoc erupit in nervum longe difficilius obtineatur, qvod …anxii meditantur ac moliuntur. Certe cum timore et tremore in hoc negotio oportet versari, non tantum, qvia Dei est causa qvae agitur, in qva vel tantillum hominum gratia remittere non est integrum, verum etiam qvia dissidentes conciliandi studio ferventes hoc plerumque reportant praemii, ut utrisqve placere cupientes displiceant nec partium ulli tandem suam probent industriam.