# Sylloge Epistolarum 1.41-2

Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum, Ad Petrum Ulnerum, Abbatem Monasterii Bergensis prope Parthenopolin.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.41-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.41-2

S. in Domino. Reverendissime Domine Praesul, Domine Frater in Christo gratiose et summo studio colende, quas Rdiss. Pietas V. ad me literas dedit pro Reverendi Dn. Adami Cratonis optimae spei filio intercedens, eas cum observantia accepi. Cumque antehac ad Rdiss. P. V. commendationem rem eo deduxerim, ut Nobilissima Vidua Schulenburgiaca permiserit, quo nomen filii ipsius inter reliquos Exspectantes assignaretur, iccirco non facile ejus imposterum obliviscar. Quia tamen Nobilis illa Matrona certum ordinem in promovendis Exspectantibus servat, quem aegre sibi turbari patitur, etiam atque etiam Rdiss. P. V. rogatam velim, ut sua autoritate Dn. Adamum permoveat, quo et ipse patienter admittat, ut secundum ordinem praescriptum cum filio quoque ipsius agatur, Vereor enim, si importunius apud nobilem viduam instemus et extra ordinem aliquid petamus, ne promotionem filii impediamus potius quâm juvemus. Siquidem intra breve hoc temporis spatium, quo haec Fundatio duravit, jam experti sumus, aliquot praecocia ingenia et nimis tenera, quae justo maturius ad fruitionem hujus beneficii admissa sunt, graviter ad suam perniciem eo abusos esse. Quae si paulo diutius in suspenso relicta fuissent, dubio procul plus profecissent. Qua de causa nunc quidem ipsa hujus beneficii Patrona non facile Stipendiatios recipit, in quibus non etiam maturior aetas futurum spondet, ut seipsos regere possint. Excusabit me itaque Rdiss. P. V. bono illi Viro. quod petitioni ipsi non per omnia locum concedere possum. Nihilominus suo tempore et ordine cum me exhibebo, ut benevolum et fraternum meum animum cognoscere queat. Quia de Rdiss. P. V. Germanico-latino Psalterio ipso nullum certum responsum a Wittebergensibus Bibliopolis accipere possum, per hunc tabellarium Dn. D. Gesnerum monui, ut vel tandem categoricum responsum ab ipsis petens illud Rdiss. P. V. transscribat. Ipse hoc dudum effecissem. Sed aulae nostrae occupationes et profectiones me impediverunt. Bene valeat Rdiss. P. V. Christo commendata, qui eam adhuc diutissimê salvam et incolumem conservare velit. Raptim Dresdae 28. Oct. Anno 94. Reverendissimo, doctrina, pietate et meritis in Ecclesiam Christi insigni Praesuli ac Domino, Domino Petro Ulnero, Abbati montis. Parthenopolit ani prope Magdeburgum dignissimo etc. Domino Eratri suo gratioso et summe colendo.

---

Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Leyser_epistolae.xml.
