Latin
1.42.1 to 1.42.3
Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum 1.42.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
SAlutem felixque novi anni auspicium, Reverendi atque Doctissimi Viri, Amici et Fratres in Christo honorandi, Vobis totique Vestrae Ecclesiae et Urbi exanimo precor. Etsi facile statuere possum, hanc meam scriptionem Vobis minus gratam et jucundam futuram, diutius tamen abstinere non possum, quo minus aperiam Vobis illud animi mei vulnus, quo jam aliquantisper non sine dolore meus sauciatus est animus. Meministis, qua animorum conjunctione et qua spe superiore autumno a Vobis Brunsviga discesserim, illa nimirum summa futurum, ut residuo tempore, quod mihi. Wittebergae ex conducto subsistendum esset, feliciter absoluto, cum gaudio ad Vos reverterer, et Domini vineam, quam dextra ipsius in urbe vestra plantavit nobilissimam, conjunctis Vobiscum animis et laboribus ulterius rigare pergerem. Sed vixdum domum reversus Dresdam evocor, ubi mecum tractatum est de suscipiendo munere Concionatoris Aulici in locum defuncti D. Miri. Et adductae simul sunt rationes non leves ac contemnendae, maxime quod ex pia juniorum Principum educatione, quae ex decreto Dn. Matris Viduae et Dnn. Tutorum successori quoque commendari debeat, non tantum harum et vicinarum etiam regionum, sed totius pene Imperii Romani salus dependeat. Dum. vice versa periculum sit, si non firmas et profundas mox ab initio radices impietatis et sincerae religionis studio jacerent, ut paucis exactis annis eadem fabula vel etiam deterior in his regionibus ageretur. Ego nihil fere aliud respondi, quam me quidem agnoscere mei esse Deo in Ecclesia ipsius inservire, ubicunque mea opera uti velit. Quia tamen ea conditione Brunsviga discesserim, ut si Senatus noster ab Illustrissimo Dn. Administratore, cujus Cels. antea meam operam totam et in solidum concesseram, impetrare queat, quo post biennii spatium me rursus dimittat, tum me Brunsvigam ad priorem stationem sine contradictione rediturum. Cum igitur Dn. Administrator, de qua re certus sum, in reditum meum consenserit, omnino aeqvum esse, ut absque tergiversatione ego promissis stem. Institerunt quidem, se sperare, quod EIector Brandeburgicus facile a Senatu impetrare possit, ut etiam conditionem illam mihi remittant Brunsvicenses. Postquam autem ex me audiverunt, esse Brunsvicenses meos aliquanto duriores, qui nullo modo assensum sint praebituri, ac proinde ego nec possim nec velim ullas tractationes admittere, me tandem una audita mea concione dimiserunt, testantes se et meam excusationem admittere, et Electorissae nostrae humiliter eam referre velle.