# Sylloge Epistolarum 1.42.4-5

Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum, 1.42.4 to 1.42.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.42.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.42.4

Interim igitur in tertium usque mensem pacata fuerunt haec omnia, ita ut et ego et alii omnes judicarint illam Vocationem totam exspirasse, maxime cum novi rumores de aliis quibusdam personis vocandis imo jam vocatis exorirentur. Quod ipsum etiam me movit, ut nullas hac de re ad Vos literas mittere nec Vos perturbare voluerim, existimans sufficere quod ego ista tractatione in aliquam animi perturbationem fuerim conjectus. Quanquam interea etiam aliae turbae Wittebergae tunc temporis exortae omne tempus atque otium ita rapuerint, ut impossibile fuerit multum hac de re scribere. Nuper admodum autem, cum ab Illustrissimo Dn. Administratore Dresdam revocarer, ut ibi in templo arcis per hasce ferias conciones sacras haberem, paulo post, cum jam ad iter expeditus essem, offeruntur mihi literae ab Illustrissimo meo Principe, Duce Würtembergico, ex quibus cognosco, Electorissam Saxoniae cum Dn. Patre suo Brandeburgico ab Ipsius Celsitudine hoc impetrasse, ut ea me Brunsviga evocet mihique, ut ne hoc officium et munus subire detrectem, ratione obligationis meae imperet. Quantopere illae literae me perturbarint, verbis exprimere nequeo. Id quod fortassis aliqui Vestrum ex meis ad se datis literis intellexerunt. Non videbam enim quo me verterem, ut ne nominis mei existimationem omnem amitterem. Si enim Principi meo obtemperarem et Vos desererem, intelligebam apud Vos actum esse de mea fama; sin promissionem Vobis datam hisce mandatis praeferrem, videbam mihi jam paratam infamiam. Profecto vita omnis mihi acerba fuit et saepius mortem potius exoptavi, quam ut in alterutro impingam. Et licet nec dum me plane expediverim, tamen paratior esse possum, postquam cognovi, meas excusationes apud Pientissimam Electorissam ejus momenti haberi, ut Celsitudo Ipsius jam quoad meam personam acquiescat, nec quicquam amplius a me petat, quam ut tum non tergiversari velim, si Celsitudo Ipsius cum Electore Brandenburgico a Brunsvicensibus impetrarit, ut me totum dimittant.

---

Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Leyser_epistolae.xml.
