Latin
1.42.6 to 1.42.8
Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum 1.42.6-8
Unproofread scanNot analysed yet
Vestrum igitur jam fuerit diligenter expendere, quid in hoc arduo negotio statuendum sit, ut ne vel temere consentiendo Vestrae Ecclesiae vel temere renuendo hisco Ecclesiis omnibus damnum invehatis. Ego praeterea jam nihil facio nec facturus sum, quam ut DEUS, qui omnium hominum et Principum et civium corda in manibus suis habet et isthuc inducet uti ipse futurorum gnarus novit me plurimum prodesse posse. Deo ago gratias, quod jam extra meam voluntatem positum est, ut ad alterutrum locum me conferam. Utrobique enim si rem diligentius expendam, plura invenio, quae me absterreant quam alliciant. Quanquam nota mala sint optima mala. Hic certe si veniendum esset et Deus conatibus meis et aliorum bonorum clementer aspirare vellet, non dubitarim, quin amplissimus inde ad totam Christi Ecclesiam fructus redundare posset. Sin diversum accideret, (ut certê multi Crypto-Calviniani studiose id quaerunt) bone Deus, quae malorum Ilias me exceptura esset? Ego primus omnium futurus essem, qui omnes aulicas calumnias, invidiam, persecutionem sustinere cogeretur. In illas ego certe non libenter me immergo angustias. Si vero et Deo gubernante et tot Principibus Viris volentibus, Vobis quoque et Vestra Ecclesia consentientibus (nam quantum in me est, ne nunc quidem me ab ea avellere cupio) omnis ista alea subcunda est. Age patienter simul et forti pectore, Christo vires subministrante perferam omnia quaecunque acciderint. Quod non eo scribo, quasi jam animum meum eo inclinarim, ut ab Ecclesia Vestra abstrahi cupiam, sed ut intelligatis, me uti antehac semper, ita etiam nunc, postquam Deus non tantum praeter sed et contra exspectationem meam me alio quasi abducere velle videtur, ad utrumque ita paratum esse, ut Christum per gloriam et miseriam sequi paratus sim et quotidie illud ingeminem: Fiat bona DOMINI voluntas. Vos modo exactissime expedite, quid faciendum quidve omittendum sit. Et hactenus ad declarandam fidem meam erga Ecclesiam Vestram id quod potui feci. Nunc amplius nihil praestare possum, totum negotium liberrime in manus Dei et Vestras resigno. Sic conscientiam memam non aggravavero et me ex illis labyrinthis, quibus famae et existimationis meae integritas constricta videtur, liberavero. Christus JEsus, qui solus est Sapientia Patris, Spiritus intellectus et cognitionis, corda Vestra gubernet, ut in hoc, mihi quidem intricato negotio, et Vos ipsos et me ita expediatis, quo aliquando divinae ipsius Bonitati gratias agere et in omni aeternitate ipsum ob defensam, conservatam et prudenter ubivis administratam Ecclesiam celebrare possimus. Amen. Dresdae ultimo die Anni 93.