# Sylloge Epistolarum 1.42-43

Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum, 1.42 to 1.43. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.42
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.42

Absit vero, ut ea propter judicem aut reprehendam alios, qvi pacis gratia se interponunt. Imo dignissimos esse arbitror, qvos Ecclesiae utriusqve Doctores et reliqva membra votis pietatis adjuvent, ut scilicet pax Deo et coelesti veritate digna per eos reddatur. Sanctum est opus, cui manus admovent et operas addicunt, qvod sanctitatis studiosi, sanctae veritatis et pacis amantes non possunt non expetere. Agnoscet aliqvando grata posteritas hunc pacis Ecclesiasticae ardorem eundemqve qvovis venerationis cultu proseqvetur, si magnis ausis Pacificatores non plane exciderint et planiorem saltim ad pacis adyta aditum reddiderint. Fortassis enim hanc tot ac tantis piorum votis diu satis expetitam felicitatem aliis temporibus Dominus reservavit. Qvod si tam facili negotio conciliatio haec posset restitui, qvam sollicite eadem per plures annos exoptabatur, dudum de ea gloriaremur. Ast gaudia haec eaqve longe maxima adhuc nobis invidentur, qvae sola expectatione licet seqvi, incertis, qvando tandem qveamus asseqvi. Nemo sane est inter Doctores Evangelico Lutheranos, qvi sero funestum illud et innumerorum malorum atqve incommodorum ferax schisma non doleat et ut eo prorsus sublato redeat pax solida iteratis pietatis votis exposcat. Eqvidem in sinu atqve intra animum meum gauderem, si me tantae felicitati viderem inter tot mortes, qvibus me subjecit Dominus servatum. Qvin imo hanc animam meam, Deo infirmiorem roborante et virtutem suam in infirmitate perficiente profunderem laetissimus, si hac ratione pax reparari posset Ecclesiis Protestanti um et concordia. Sed facile perspicio, Deum unum et solum efficere posse, ut pace inter homines restaurata pax cum Deo ac penes Deum salva maneat ac illibata, nec pacem lucraturi veritatem nullo pretio redimendam prodigant. Ut vero Deus veritatem servet, pacem ablatam reddat, per preces piorum est ex pugnandus. Per hunc precum impetum omnia agentur rectius, qvam per Zelum cum impetu conjunctum, qvippe qui plerumque plus sapit humani qvam divini, pacem insuper qvaesitam remoratur potius qvam accelerat. Dominus vias suas patefacturus Eliae tempore non erat in verbo magno ac forti, qvi montes denudabat et petras confringebat, nec in commotione, nec in igne, sed in voce silentii tenuis, per qvam voluntatem suam Prophetae revelabat. Easdem vias immutabilis et mutari nescius Deus ad, huc caleat, nec in rebus ad religionem et Ecclesiae salutem pertinentibus qvicqvam agit per violentiam. Habet pius Zelus, habent eodem animati, qvod commendarimeretur. Volunt leges caritatis, ut de iis existimemus, qvod veram animorum sinceritatem Deo probare satagant, nec qvicqvam eorum velint omittere, qvod ad se bella Domini gerentes pertinere persvadentur. Et quia iidem humanas imbecillitates Zelo suo fatentur admixtas, quis negaverit, iis condonaturum esse Deum Indulgentissimum? qvis etiam ob defectum facilitatis, qvam Zelotae, si ita loqvi fas est, teporis loco reputant, alios juxta se oderit aut contemserit? Est, me qvidem arbitro, et Zelus et moderatio, si ab affectibus carnalibus fuerint immunes … donum Dei et Spiritus S. admixtis infirmitatibus, qvas vel Doctorum summi cum Paulo in se agnoscunt humillimi. Gestatur thesaurus illi in vasis testaceis, ut virtus non sit hominum sed unius Dei. Non nobis, Domine, fas est precari, non nobis sed nomini Tuo da gloriam propter gratiam Tuam et propter veritatem Tuam. Ipsius namqve est opus, ipse videbit, ipse providebit! Ipse faciet, ipse perficiet! Ipse novit, ipse dabit pro sapientia infinita ac bonitate immensa felicem consiliorum Irenicorum … ! Ipsius Benignitas indefessis sollicitata precibus in medium consulet.

---

Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Leyser_epistolae.xml.
