# Sylloge Epistolarum 1.48

Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum, Ad eundem.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.48
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.48

S. in Domino. Reverende atque optime Vir, Domine Compater et frater in Christo honorande. Quandoquidem eo die Tuae et M. Theodosii literae mihi oblatae sunt, quo satis acutis capitis doloribus divexor, ita ut complures horas decumbendo exegerim, et ad scribendum plane ineptus sim, spero vos pro vestrea singulari humanitate boni consulturos, si utrumque hac una Epistola, eaque brevissima, expediero. Exosculor insignem tuam erga hanc Ecclesiam affectionem, quae ut me mirifice recreavit: ita dubium mihi est nullum, quin omnibus Collegis et fratribus, si quando eam ipsis retulero, sit futura gratissima. Intelligimus enim nobis virorum, bonorum, doctorum et usu atque experientia valentium benevolentia ac mutuo favore magnopereopus esse: cum Satanas non uno modo nobis insidietur. Sentit nimirum ex hac Ecclesia aliquoties non leviter ipsius conatus infractos fuisse. Iccirco sicubi vicissim ipsi nocere poterit, nullum non lapidem movebit. Verum post Christi Salvatoris et tutoris nostri unici defensionem, non exiguam fiduciam collocamus in piis precibus, honesto favore, et ubi necessitas postularit in salutari consilio bonorum virorum. Iisdem omnibus et singulis vicissim studia et officia nostra deferentes. Praefationem tuam libello M. Theodosii praefixam perlegi; perplacebat ea: et quoniam percommodam Francofurtum mittendi occasionem habebam, absque mora id faciebam: ita ut certo existimem illam jam nunc ibidem esse. Spero quoque propediem fore, ut impressa exemplaria videamus. Negotium de vocando M. Theodosio etiamnum haeret, Objecta enim sunt Senatui nostro varia impedimenta, tum a Duce Julio, tum ab aliis, quae moram nullam patiuntur, ac proinde efficiunt, ut tam in hoc negotio expediendo, quam etiam in aliis Domini mei sint tardiores. Itaque ut Dominus M. Theodosius exiguam aliquam moram adhuc patienter ferat, etiam atque etiam rogo. Negotium hoc non est hominum, sed Dei: cujus currum semper in mundo lento gradu progredi ipse nosti. Multum enim luti Satan aspergere solet, quo eum gravat et impedit. Neque etiam negarim aliquid difficultatis in hoc ipso negotio incidisse. Quod usque adeo me non terret, ut vel hanc ipsam ob causam bene sperem. Siquidem quibus causis Satanas se non opponit, neque remoras objectat, eas raro magnum fructum ad Ecclesiam Dei retulisse, omnis superiorum seculorum memoria testari potest. Sed Dominus, qui Satanam exarmavit, et promisit se ipsum etiam sub pedibus nostris contriturum, ei resistet, totumque negotium et ad sui gloriam et ad Ecclesiae aedificationem diriget. Hoc ipsum tamen vere affirmare possum, universum Ministerium nostrum et multos praeterea bonos viros, hoc unice exoptare et in votis habere, ut M. Theodosius nobis adjungatur. Quae vota Deum exauditurum minime diffido. Bene vale vir humanissime cum omnibus tuis, quos omnes ex me, meaque conjuge salutabis. Dabantur Brunsvigae 26. Mart. Anno 89. T. in DNO. Polycarpus Lyserus.

---

Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Leyser_epistolae.xml.
