Latin
1.49 to 1.50
Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum 1.49-50
Unproofread scanNot analysed yet
Tu autem, Excellentissime Domine, me longe arbitraberis rectius, an non Epistolae B. Proavi dignae fuerint, exceptis forte paucissimis, qvae cum pluribus communicarentur. Tuum etiam erit judicare, an Optimus ille Vir prae aliis reprehendi ab Arnoldo et pluribus mereatur, ac moderatione Theologica destititorum, cum impetu res suas gerentium, aliis a se dissidentibus minus aeqvorum Doctorum, Evangelico Lutheranorum Catalogo inseri. Aut eo, aut illo seculo Iliacos intra peccabatur muros et extra. Vehementiores erant tunc Reformati, certe inter eos plurimi, vehementiores item Lutherani. Causas vehementiae inqvirere instituti mei ratio non patitur. Gratulor potius hoc nomine aetati nostrae, qvod majori cum …et hi illos et illi hos audiant, theses suas rationibus utrinqve firmare studeant, eaqve omnia omittant, qvae ad irritandum adversantium animos faciunt, aut non nisi in aliqvibus inveniuntur minus sacra ac vitiosa, cum neqve veritati hac ratione consulaturrite neqve caritati suus constet honos. Humani aliqvid passi sunt olim et posthac patientur, qvotqvot pro veritate pugnant, neque humani qvicqvam a se putabunt alienum, qvi pro pace laborant. Qvod si igitur consideraverimus, inter homines nos versari, qvae Deus suae voluntati congrua per alios sive Reformatos sive Lutheranos hominibus offert, excipiemus gratissimi, qvae eidem contraria homines obtrudere gestiunt, deprecabimur et rejiciemus aequissimi. Unico quippe Deo, non nobis, venit tribuendum, si in veritatis luce pleniore ambulaverimus, alii tenebrarum obscuritatibus nonnullis adhuc jaceant immersi. Spiritu mansvetudinis hi per illos in viam erunt reducendi, ita ut armis divinis tantum oppugnentur et per verbum Domini, juxta congruentiam mentis divinae intellectum atqve explicatum, cui robur addetur coelitus, convincantur. Eundem Deum et Patrem Domini nostri JEsu Christi armis coelestibus, hoc est piis et seriis precibus instructus nunc accedo flagitans, ut Te Ecclesiae Orthodoxae, Academiae Lipsiensi et Reip. literariae sospitem ac qvavis felicitatum abundantia locupletatum annuare jubeat et perennare! Prosternatis per Te bella Domini depraeliantem hostes veritatis et fines Sionis suae ampliet indulgentissimus! Faxit is, ut triumphi triumphis succedant, et de veritate servata, tranquillitate restaurata, pietate revocata saepiret triumphes felicissimus! Vale, et qvod facis Tuum mihi amorem atque favorem conserva integrum ac perpetuum. Dabam Wunstorpii ipsis Eidibus Majis A. O. R. CIC ICCCV.