Latin
Ad eundem.
Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum 1.49-2
Unproofread scanNot analysed yet
S. in Domino. Reverende Domine Decane, Domine et Compater honorande. Literae, quas Reverenda Tua pietas mihi transmisit, pergratae mihi fuerunt. Etenim, quia a tot mensibus nihil literarum a Domino M. Theodosio acceperam, judicabam ipsum mihi succensere, quod a nostris non esset promotus. Ne duriore verbo utar. Novit Deus mihi nihil gratius accidere potuisse, quam si ipse, cujus pietas et eruditio a multis annis mihi est perspecta, mihi Coadjutor fuisset adjunctus. Id quod una mecum reliqui mei symmystae unice ex optarunt. Verum qui a praeter voluntatem et vota nostra res non successit, statuere cogimur, Deum, summum omnium vocationum administratorem, non sine certis causis, licet eae nos adhuc lateant, permisisse ut haec ipsius vocatio ad nos impediretur. Ab eo tempore ego hic durissimam sustinui provinciam, de qua tacere malo, quam pauca referre. Et nisi me Collegarum candor et constantia, atque multorum civium pietas interdum recreassent, mallem me procul hinc abesse, quam in hac statione versari. Sed simul vocationis habenda est ratio, et fidendum ei, qui promisit se nobiscum futurum sive per ignem, sive per aquas sit transeundum. Nunc gravius mihi oboritur bellum cum aulico Theologo Hoffmanno, qui nuper scripto quodam ad suum Ducem misso, me non tantum teterrimae haereseos accusat, eo quod doceam, Christum Deum et hominem totum, seu secundum utramque naturam omnia praesentem gubernare: sed etiam famam meam usque adeo profligare arrodit, ut si talis essem, qualem ipse me describit, ne boni quidem viri nomine dignus essem. Taceo, quod Calvinistis svavissimos pulvillos consuit, quibus secure indormiant, et nos in nostris miseriis irrideant. Deus nostri misereatur, et omnem lingvam grandiloquam et vani oquam compescat. In tam acri itaque conflictu fideli parastata indigerem, qualis esse posset noster Theodosius: verum Deo aliter visum est; qui in hoc negotio omnia media mihi subtrahere videtur, quo ex ipsius solius bonitate dependere discam. Quare ut meo loco doleo, mihi hanc felicitatem obtingere non potuisse, ut M. Theodosius meus fieret Collega: ita ipsi ex animo de tam honesta functione gratulor, Deumque precor, ut ipse largiatur, quo illic loci etiam Ecclesiae Dei, plurimum prodesse possit. Sicuti non dubitarim, inde quoque ipsum et alios fideles Saxonicarum Ecclesiarum Doctores mihi pugnanti et laboranti suppetias ferre posse. Bene vale, vir mihi ex animo honorande, et conjugem honestissimam, atque D. Superintendentem vestrum meis verbis reverenter saluta. Salutat etiam vos conjux mea, quae aliquantum afflictae est valetudinis, Deus eam rursus confortet. Dabantur Brunsvigae 17. Feb. Anno 90. T. in DNO. Polycarpus Lyserus.