Latin
Ad D. AEgidium Hunnium, quoad equidem id ipsum conjectura valeo assequi. Titulus
Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum 1.51
Unproofread scanNot analysed yet
S. in Domino. Plura sane essent, de quibus ad Te scribere poteram, Reverende Domine Doctor, Compater et frater in Christo honorande, verum quia in praesentia non vacat, trium saltem mentionem facturus sum, teque peramanter rogo, ut sententiam tuam candide et sincere de iis mihi aperias. Primo novisse cupio, quid sentias de duabus D. Apostoli Petri Epistolis. Utrum judices, non tantum posteriorem ex canone esse rejiciendam, sed et priorem propter obscuriorem illam sententiam, quae extat in tertio capite, de descensu Christi ad animas olim incredulas. Deinde expeto etiam tuum judicium de sequent Syllogismo: Quicunque in Christo baptizantur, illi induunt Christum, Gal. 3. Ego in Christo sum baptizatus. (Et hoc est verbum fidei.) Ergo ego Christum indui. Et per consequens ex baptismo meo certus sum de mea Electione, Regeneratione, Justificatione et aeterna salute. Nisi (quod Deus clementer avertat) denuo Christum per impietatem exuam. Denique desidero ex Te audire, an Huberi causa literas dederis ad Senatum Wormatiensem et Spirensem: et si quas dedisti, utrum earum transsumtum mecum communicare velis. Ad haec si mihi responderis, tunc reliqua quoque subjiciam, de quibus Tecum acturus eram. Nunc in Christo JESU bene vale. Dabantur Dresdae 18. Octobr. Anno 1600.