Latin
Ad Dn. D. Johannem Olearium.
Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum 1.53
Unproofread scanNot analysed yet
S. in Domino. Quid a me petatur nomine ornatissimi hujus Viri, Dn. Johannis Seyssii Exulis Styriaci, illud, Reverende atque Clarissime Domine Doctor, Amice et Frater in Christo honorande, ex adjunctis haud gravatim cognoscere velis. Libenter equidem conatus ipsius honestos promovissem, omni enim benevolentia dignus videtur; sed partim in praesentia nulla fuit commoditas ipsum juvandi, partim elegit potius apud vos fixam sedem quaerere quam alibi. Cum ergo ex praecepto Paulino necessitatibus Sanctorum communicare debeamus, ipseque a me commendatitias ad te petierit, non potui eas ipsi denegare, nihil addubitans, te quoque pro consveta tua humanitate ipsi officia et studia benevolentiae Christianae exhibiturum. Notus fuit ante haec tempora Clarissimo Viro D. D. Chiliano Stiessero: quod si hunc denuo ipsi cum denunciatione salutis et meorum officiorum commendatum reddere volueris, facies nobis rem gratam, quam officiorum remuneratione compensare studebimus. Bene vale. Raptim Dresdae ipso die profesto Pentecostes Anno 1601. T. in DNO. Polycarpus Lyserus.