Latin
1.55.1 to 1.55.3
Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum 1.55.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
S. in Domino. Res ardua est et exquisita deliberatione digna, de qua meum expetis consilium, Reverende atque Clarissime Domine Compater, Amice et Frater in Christo honorande. Atque utinam in alterutram partem certi quid decrevisses, me non consulto! Et enim dum ex parte considero Ecclesiae Brunsvicensis miserum statum, omnino exopto Te vocationi illi locum dare. Nisi enim vel per Te vel per alium excellentem quendam Theologum nobili illi Ecclesiae et Reipublicae consulatur, periculum est, ne majus damnum patiatur. Hoc tamen praedico, non pauca Te ibi inventurum, quae et Tibi et Conjugi sint displicitura. Longe enim ibi alii mores sunt quam in Svevia, et Brunsvicenses mei sic sunt affecti, ut ipsis sua placeant. Ita eadem omnibus aliis probari volunt. Itaque magna dissimulatione opus est, praesertim in principio. Denn die Landes-Art ist anders. Ich und mein Weib haben uns endlich darein zu schicken gelernet. Quod si vero considero statum Scholae Jenensis, tunc non possum svadere, ut inde discedas. Nihil enim aliud praesagit mens, quam quod post tuum discessum certo lupi rapaces occupaturi sint tuam sedem. Et si nullas alias haberem causas hujus mei metus, quod nimirum istud par affinium manibus pedibusque nihil aliud agant, quam ut Diabolum turbatorem alia larva in dutum in Ecclesias nostras rursus introducant, saltem illa superioribus diebus tecum instituta actio ipsorum corda proderet. Dubito ergo, an non conscientia hoc modo vulnerari possit, si tuo discessu occasio praeberetur, ut novae contentiones inter hasce Academias excitentur. Sed utut sit, quia aliquid in alterutram partem est tentandum, ego, si tuo loco essem, rem hoc modo aggrederer. Nollem missis literis ad Dn. Pro-Electorem hanc rem tractare. Nam eandem fabulam isti homines tecum ludent, quam mecum ante 12 annos. Sed quia intra octiduum ad vos rediturus est Dn. Pro-Elector, nihil intentatum relinquerem, ut ipse coram hoc negotium exponere possem. Et initio quidem non proponerem definitive, sed quasi Cels. ipsius judicium expeterem, quid in hoc negotio faciendum, quid intermittendum Ipsa censeret. Si me retinere vellet Jenae exponerem meas difficultates et adversitates, quibus si medelam adhibere vellet, paterer me detineri, maxime quia omnium opinione absentia Principis ultra biennium protrahi non poterit. Et anno demum 50 aetatis novam migrationem instituere res revora difficilior est quam prioribus annis. Sin sic se declararet, ut intelligere possem, meam praesentiam non magnopere ulterius expeti, tum demum inde concluderem, ipsum etiam Principem posse ferre, ut discedam, atque tunc in nomine Domini ad mutationem illam animum applicarem.