# Sylloge Epistolarum 1.57

Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum, Ad M. Conradum Kircherum.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.57
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.57

S. in Domino. Reverende et doctissime Vir, Domine, Amice et frater in Christo honorande, vivo adhuc, Dei beneficio, et vivam, eodem volente, atque opera ipsius annunciabo, diutius quâm omnes sive Jesuitae sive virulenti Calviniani optent. Licet debilis et aeger fuerim ad septimanas octo; Christo tamen, cujus virtus in infirmitate perficitur, vires supra posse surrogante, vix ad unum diem a muneris mei functione abstinui. Quod vero ad literas tuas, quas una cum exemplari Concordantiarum tuarum transmisisti, hactenus silui, id inde factum est, quia eo ipso tempore huc allatae erant, quo una cum aliis ad visitationem Academiarum emissus fueram. In illa mea absentia nihil perfici potuit. Quapropter benevole me excusatum habebis. Quid vero praestiterim in offerendo tuo exemplari apud Serenissimum nostrum Dn. Electorem, illud Amplissimus Vir Dn. Ludovicus Wilhelmus Moserus pluribus referre poterit, qui simul, ut spero Tibi exhibebit, ex quo, qualiter Elector munus illud susceperit, cognoscere poteris. Optarim me in pluribus et majoribus, praesertim autem in restitutione in integrum, juvare te posse: Bone Deus, quam promtus in eo futurus essem? Sed haec sunt in manu Dei. Me tamen, oblata occasione, et pro te et pro Collega, et pro tota vestra civit te diligenter laborare, nihil addubitabis. Deus vota nostra exaudiat! Cujus protectioni te cum tuis commendo. Dabantur Dresdae 19. Apr. Anno 609. T. in DNO. Polycarpus Lyserus.

---

Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Leyser_epistolae.xml.
