# Sylloge Epistolarum 1.59.1

Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum, Ad Johannem Matthaeum, S. Theol. D. et Prof. in Acad. Witteberg. sed abdicatum. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.59.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.59.1

S. in Domino. Reverende frater, vehementer hodie perturbatus fui, posteaquam adversum rerum tuarum statum cognovi. Doleo enim et tuam vicem et scholae illius, cui ex animo faveo. Nunc posteaquam vel parumper recollegi animum, incipio ridere Satanae conatus, qui tanto molimine incipit rursus oppugnare doctrinam veritatis, eo in loco, ex quo regnum ipsius nostra aetate vel maxime eversum est. Sed ut hactenus semper ipsius conatus fuere vani et irriti, ita nihil addubito, quin et hac vice omnia frustra sit attentaturus. Nam Vivit in excelsis Christus, nec vivere vellem, Si non Immanuel viveret ille meus.

---

Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Leyser_epistolae.xml.
