# Sylloge Epistolarum 1.6.1-2

Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum, 1.6.1 to 1.6.2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.6.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.6.1

S. in Dno. Venerande Domine Superintendens, Compater et frater in Christo dilecte. Licet minus me in Theologicis illis exercitiis praestitisse sentiam, quam aut voss expectastis, aut ego merito fecisse debuissem: tamen, quia non tantum verbis tam operose, sed et muneribus satis liberaliter vos gratos declaratis, facitis ut statuam, vos conatum meum probasse, et (id quod res est) agnovisse, me bono animo et studio, DEI gloriam et aliorum meaque studia provehendi; adductum, id fecisse, quod jam DEI beneficio felieiter absolutum est. Quare, ut illam meam tenuitatem boni consulatis, rogo: pro oblato munere ingentes gratias ago: et ut reliquis in posterum quoque mea studia atque officia pollicitus sum; ita de iisdem te ne minimum quidem dubitare velim. Quod quaestionem propositam attinet, non video quid agi debeat, quam ut maritus moneatur, ut crucem divinitus impositam patienter ferat, nec conjugem deserat. Est matrimonium summus amicitiae gradus, et ex quo reliqui omnes, ceu ex fonte, derivantur, (sicuti in nuptiis tuis pro cone one dissertum esse meministi) quae igitur haec esset inhumanitas amicum, et quidem eum, qui dimidia pars tui est, in calamitate constitutum, et ad alterius fidem fugientem deserere? Et, quae gravior poena infligi posset mulierculae illi, quam si a marito desereretur? At tales calamitosae personae non poenâ sed commiseratione sunt dignae, nisi afflicto afflictionem addere velimus. Neque ego plures causas, ob quas divortium insticui possit in sacris invenio, neque plures ex illis defendi posse statuo, quam duas, adulterium nimirum et malitiosam desertionem. Quorum neutrum cum hic locum habeat, matrimonium etiam dirimi non poterit. Quid gitur? Numne maritus hanc conjugem retinere debet? Quid-ni? est enim caro ipsius, licet infirma, licet aegra, licet ulcerofa et leprosa. Nemo autem propriam carnem odit, sed nutrit, fovet, curat, sanat, tolerat eam, Eph. 5. Attamen, quia morbus hic est contagiosus, et ad posteros etiam derivatur, nec dubium est, quin maritus ab illius contactu abhorreat, consultissimum fuerit ab ipsa abstinere, et seipsum continere: DEUM insuper, datorem continentiae, sedulo invocare, ut is per Spiritum S. hoc donum largiatur, et clementer avertat, ne seipsum polluat vagis libidimbus et adulterio, sicque malum malo augeat. Haec responderi possunt. Et si maxime res ad Consistorium deferretur; nihil tamen aliud quam thori et mensae separatio institueretur et concederetur. Darmit dem Mann eben so viel geholffen würde/ als auff diese Weise. Quanquam si maritus de incontinentia postea conqueratur, alio modo ipsius conscientiae consuli posset, Non quidem de jure: sed consilio-tenus, ut loqvuntur.

---

Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Leyser_epistolae.xml.
