# Sylloge Epistolarum 1.62

Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum, Ad D. Andream Osiandrum, Abbatem Adelbergensem.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.62
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.62

S. in Domino. Reverende atque Clarissime Domine Doctor, frater dilectissime. Praeterito die Solis, qui fuit 20 Sept. felix atque incolumis cum familia sua ad nos venit Excellentissimus Vir Dn. D. Martinus Aichmannus. De cujus adventu tantô magis nobis gratulamur atque felicia quaevis pollicemur, quanto minus libenter vos ipsum dimisistis. Faxit Deus, ut non minori cum fructu tum purioris religionis, tum justitiae incrementum apud nos imposterum promoveat, quam cum laude sua hactenus apud Vos promovit. Res vestras in tam felici, Dei beneficio, esse statu, magna cum voluptate audivi. Quem statum ut idem benignus Deus etiam imposterum servet, toto pectore eum precor. Me et meos quod attinet, Deus meam familiam ante paucos dies 17 Sept. filiolo adauxit, cui in baptismo uomen impositum est Christiano, spondente pro ipso inter alios Illustrissimo Dn. Administratore. Faxit Deus, ut sit vas misericordiae et evadat organum salutare Dei! Sic rursus sum duodecim liberorum superstitum parens, quos omnes utinam educem ad gloriam Dei. De Polycarpo meo colloquar cum Dn. D. Aichmanno, et decernam, quid porro in negotio Stipendiario facere velim. IIlustrissimus Dn. Administrator satis liberale subsidium ipsi ante discessum, sed non ulterius quam ad quatuor annos, adscripsit. Plura non addo, quia accedendum est ad meditationem concionis oras habendae, eo die, quo Elector noster suscepturus est gubernationem suam. Quam fortunet Rex Regum et Dominus Dominantium. D. Crellio ist in aula et Curia Caesarea das Schwerdt zuerkannt ob turbatam pacem publicam. Bene vale, Parentes, Conjugem et liberos nostro nomine saluta. Raptim Dresdae 22. Sept. Anno 1601. T. frater Polycarpus Lyserus. P. S. Miseram agnatam Winidensem exhilara Evangelio donati debiti. GOTT wird an einem andern Orte desto mehr bescheren. Mone eam, ut pro me et meis tanto ardentius oret.

---

Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Leyser_epistolae.xml.
