# Sylloge Epistolarum 1.64.27-29

Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum, 1.64.27 to 1.64.29. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.64.27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.64.27

XI, 2. 3. Qvid enim in causa religionis versutia hominum. DEO Spiritui tenebrarum id ipsum permittente, ut in Angelum lucis transformatus appareat, ejusqve ministri justitiae ministros mentiantur, malorum advectet, Ecclesiam non semel funesta edocuit experientia. Reservati erant in ea tempora Theologi orthodoxi tempore Crypto-Calvinianismi in utraqve cathedra docentes, qvibus vix tristiora et periculosiora post Reformationem extiterant. Nullum enim est dubium, qvin multo latius doctrina veritatis diffundi potuerit, nisi eidem schisma hoc infaustum et dissidia interna reliqua posuissent obicem. Habebant itaqve Doctores, cur fata Ecclesiae lugerent acerbiora, mitiora vero, simulac ea reddebantur, votivis plausibus exciperent, Eandem autem mentem B. Polycarpi fuisse, innumera documenta evincunt. Nova adhuc … , qvam Arnoldus Part. II lib. XVII cap. 1 §. 3 in medium adducit, erit notanda. Nimirum de privilegio Rudolphi II. Imperatoris Romano-Germanici libertatem religionis plenissimam Ordinibus Bohemicis indulgente disserent, inter alia sic loqvitur: Die Böhmischen Stände bedieneten sich auch alsbald dieser Freyheit/ und hielten gleich den dritten Tag nach diesem erhaltenen Privilegio die erste Predigt in einer alten Hußitischen Kirchen/ holten hernach aus Sachsen unterschiedliche neue Prediger/ und unterandern Doctor Polycarpum Leysern/ welche denn nach ihrer Art die Sachen bey dem Kirchen-Dienste und der Universität einrichteten. Qvae enim de D. Polycarpo memorat Arnoldus, eum solum ex Doctorum in Bohemiam accersitorum numero nominans, sunt falsissima. Neqve enim B. Proavus meus unqvam ab Ordinibus regni Bohemiae evocatus fuit, neqve ad ordinandas more suo (en novam Viri innocentia et integritate summa illustris sugillationem qvasi vero is suo ingenio indulsisset improbior) res Ecclesiasticas et Academicas in Bohemiam profectus. Non vocatum fuisse B. Polycarpum, ex ejus Epistola Dedicatoria, qvam Epulo Babylonico sive Expositioni Ecclesiasticae cap. V Danielis praemisit, et Illustrissimo Comiti Dn. Joachimo Andreae Schlickio d. 16 Julii 1609 inscripsit, abunde apparet. Postqvam enim ad publici omnium bonorum gaudii societatem se merito trahi demonstraverat, ipso illo die, qvo maxime solennes gratiarum actiones per universum Electorale territorium Saxonicum pro religionis pace Bohemis concessa institutae et preces pro Imperatoris longaeva vita, felici gubernatione et sempiterna felicitate fusae fuerant, suum gaudium pie gratulando, gratias agendo, vovendo declaraverat, modos, etiam, qvibus bene parta rite possent conservari, suppeditaverat, disertis verbis ita concludit: Sed cur ego non vocatus ad consilium? Certe per graviores morborum insultus, cum qvibus ad extremun usqve vitae est colluctatus, et per impedimenta alia prohibitus B.

---

Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Leyser_epistolae.xml.
