Latin
1.64.3 to 1.64.4
Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum 1.64.3-4
Unproofread scanNot analysed yet
Qvae tandem §. 28 hactenus examinata Arnoldus de B. Polycarpo subjicit, manifestam arguunt …. Epistola enim illa B. Polycarpi, qvam Arnoldus thesin suam vel hypothesin probaturus citat, scripta est prid. Cal. Januarii A. 1585, vivo adhuc Augusto Saxoniae Electore, qvippe qvi demum A. 1586 d. 11 Febr. vivere desiit. De hoc autem cur optima qvaeqve et opima sperarent Doctores sinceriores, et inter eos P. Proavus meus, omnino habebant. Qvomodo igitur Arnoldus salva veritate scribere potuit: B. Polycarpum spe illa de Electore concepta excidisse? Verissima plane scripsisse B. Polycarpum pronuncio, dum probetur contrarium. Verba ejus sunt haec: Ipsius Celsitudo, posteaqvam fidem et industriam suorum exploravit, liberalitate extraordinaria abunde recompensat id, qvod ad tempus defuisse videtur. Qvam munificentiam ego qvoqve praedicare possum, atqve eapropter tanto melius de futuro spero. Haec sane spes de piissimo Electore Augusto, qvem haec scribens signaverat, B. Polycarpum neqvaqvam fefellit. Ipse de eventu plane felici et exoptato poterat gloriari. Eandem Augustissimus Augustus dubio procul in Marbachio, qvi tunc jubense Electore ad doctrinam Theologiae in Academia Wittebergensi publicam invitabatur, fuisset impleturus, si vocationi dedisset locum. Neqve enim dici poterit spes hunc vel illum frustrari, si ille, cui spes facta est, nec fructibus jam tum certis nec spe oblata frui satagat. Videtur autem Arnoldus haec scriptitans in mente habuisse Christianum I Electorem, de qvo, uti pietas ipsorum exigebat, pariter felicia et fausta qvaevis Ecclesiae orthodoxae promittebant Theologi, promissis tamen suis aliqvando infeliciores excidebant, Principe scilicet de statu Ecclesiarum non satis informato et per technas qvorundam a voluntatis propensae erga orthodoxos declaratione abstracto. Integer autem contextus ab Arnoldo propositus haud obscure innuit, eum haec verba B. Polycarpi ad sensum plane alienum a mente auctoris detorsisse, qvasi videlicet Optimus Vir de exstirpando Calvinismo et ejiciendis Doctoribus Calvinianis spes animo suo foverit amplissimas. Alium enim sensum connexio non admittit. Verum enim vero unde probabit Arnoldus, talia unqvam B. Polycarpo venisse in mentem? Tota Epistola illa, ad cujus fidem provocat Arnoldus, pluribus ostendit Theologum hunc neutiqvam de ejiciendo ullo homine, sed de accersendis Theologis veritatis et pacis amantibus, qvi in Domino defunctis binis Theologis D. Johanni Schützio et D. Martino Henrico darentur successores, cogitasse. Licet enim sub initium Epistolae doleat Ecclesiae atqve Academiae suae adversam sortem, qva duobus praestantissimis Theologis intra paucarum septimanarum intervallum sit orbata, maximam Satanae et organorum ejus rabiem deploret, vicem Academiae Heidelbergensis, qvae vix dum reformata a factione Sacramentariorum (verba sunt Epistolae) rursus vasrata sit, lugeat, ne ullo tamen verbo meminit, esse inter Doctores illius aevi vel unicum, qvi excludi mereatur.