# Sylloge Epistolarum 1.64.36

Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum, Ad Nicodemum Frischlinum, D. Poetam Laureatum et Comitem Palatinum Caesareum. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.64.36
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.64.36

Qvia vero Epistolarum ab Augustissimo Imperatore Rudolpho II ad B. Polycarpum scriptarum meminisse debui, haud abs re erit, aliud qvasi agendo de Epistola Ferdinandi I ad Lutherum A. 1537 scripta pauca adjicere. Arnoldus de ea Part. II. lib. XVI. cap. 1. §. 8 p. 8 disserit. et Lyserum inter eos, qvi hujus epistolae fecerunt mentionem, primo loco nominat. Et qvidem haud immerito. Primus enim omnium hanc Epistolam e tenebris erutam in lucem produxit publicam B. Proavus meus, postqvam ejus apographum vetusto codici, qvi olim Lutheri suerat, insertum invenerat, et partem strenae geminae ad Jacobum Gretserum Kl. Januariis A. C. 1607 missae absolvere commode posse existimaverat. Qvamvis enim magni nominis Historicus Seckendorfius fidem Epistolae dubiam esse cum aliis pronunciet, ipse qvoqve B. Proavus pro veritate ejus authentica pugnare nolit, nondum tamen per adducta ab illo argumenta persvaderi potui, ut eam ceu falsam, spuriam et supposititiam rejicerem. Maxima de veritate hujus Epistolae dubitandi causa Illustri Seckendorfio inde est: orta, qvod Lutherus nullam hujus benevolentiae mentionem fecerit, nec Electori qvicqvam de ea significaverit, cui tamen vix laetius nuncium afferre potuisset. Verum ad hoc dubium responderi potest. (1.) Lutherum graviores habuisse causas Epistolam hanc adhuc tegendi, qvam proferendi. Verebatur enim, ne intempestiva proditip animi Imperatoris a causa Evangelica minus alicui plus damni qvam commodi afferret ob insidias praesertim et adversationes Pontificiorum, qvas favens Evangelicis Caesar vix effugere potuisset. (2.) tantam fuisse in B. Luthero animi magnitudinem, ut de gratia, Principump inprimis erga negotium religionis, vix fuerit gloriatus. Non enim causae DEI patrocinium qvaerebat apud homines, sed apud ipsum DEUM, et generoso contemtu adversus odia, oppugnationes, dubitationes, haesitationes Magnatum utebatur, ne vel ulla ratione diffidere DEO, vel in viribus humanis fiduciam collocare velle videretur. (3.) fortassis has literas ad Lutherum esse scriptas ac missas sub fide silentii, qvam violare ipsi non erat integrum.

---

Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Leyser_epistolae.xml.
