Latin
1.64.37 to 1.64.39
Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum 1.64.37-39
Unproofread scanNot analysed yet
Interea liberum cuiqve de hac Epistola relinqvo judicium, et cum B. Seckendorfio rem non usqve adeo certam esse, ut citra omne exsmen propugnetur, confiteor. Potuit videlicet non nemo illas literas explorandi Lutheri vel Caesaris apud Pontificios in suspicionem vocandi gratia omminisci, ut adeo horum aliqvid suspicatus Lutherus ejus unqvam memmisse dubitaverit. Mihi id praesertim movet scrupulum, qvod authenticum Epistolae exemplum, qvod eqvidem sciam, a nullo hactenus sit inspectum, qvamvis neqve hoc omnem ei fidem adimat, cum ea lege et conditione potuerit cum Luthero communicari, ut lectae Epistolae autographum ob rationes multas et magnas ad manus Caesaris remitteretur. Verum de re incerta ac dubia plura addere supersedeo. Non autem a me silentio praeteriri debebunt, qvae Arnoldus de B. Polycarpo Historiae Part. IV Sect. II Num. XIV p. 128 profert. Verba ipsa adducam, ut de Autoris mente parum Christiana eo rectius constet. Was von D. Polycarpi Leysers Gütern in der Kirchen-Historie gedacht worden/ kan aus seinen eigenen Predigten in etwas erläutert werden/ da es sonderlich in einer Landtages-Predigt/ so zu Leipzig 1602 heraus gekommen/ sehr viel von schönen Thalern und von den Einkünfften der Prediger geredet/ woraus zur Probe nur folgendes hier stehen mag/ etc. Legat aeqvus rerum tunc gestarum arbiter integram illam concionem, haud multo post felix auspicium regiminis Electoralis Christiani 11 habitam, et num in ea vel jota vel vestigium de bonis B. Proavi et divitiis, vel de ditescendi aviditate, cujus haud obscure agitur reus, appareat, judicet. Qvid igitur causae supererat, cur haec repeteret Arnoldus, nisi animus calumniandi et convitiandi calamun acuisset? B. Polycarpus diserte testatur in Praefatione, non modo ê magnatibus aliqvos institisse, ut in publicum emitteretur haec Concio, verum etiam idem Electorem Serenissimum haud obscure voluisse. Eorum itaqve voluntati et desideriis se in nomine Domini satisfacturum adjicit. Tandem sic concludit: Und mag hiemit solche Predigt ein jeder/ dem es beliebet/ lesen/ und zu seinem Besten sie gebrauchen/ wie es kan/ und sich dessen gäntzlich zu mir versehen/ daß ich hierinnen nichts geredet/ gemeinet noch gesuchet habe/ denn was ich nach meinem Wissen und Gewissen erachtet/ daß zu GOttes Ehren/ und dem gemeinen Nutzen zu Besten gereichen möge. Wünsche hiemit einem jeden/ der dis lieset/ von der heiligen Dreyfaltigkeit Glück/ Heyl/ Geegen und alle Wohlfarth an Seel und Leib/ Amen.