# Sylloge Epistolarum 1.64.43-44

Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum, 1.64.43 to 1.64.44. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.64.43
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.64.43

Restant alia qvaedam … Arnoldi excutienda, qvibus sanctos manes B. Polycarpi oneravit audacior. Eo graviora. sunt illa … , qvo paucioribus verbis ab Arnoldo sunt enunciata. Qvotusqvisqve enim est, qvi brevissimis edicta singula et singulorum facta ita habet in numerato, ut falsa a veris, spuria a genuinis statim noverit segregare, ac discernere. Hoc agens Arnoldus, ut aliqvam dissidiorum domesticorum, qvae seculis XVI et XVII emerserunt et in vulgus eruperunt, partem et culpam B, Proavo meo adscriberet, innuit intet alia Part. II lib. XVII cap. VI §. 15 p. 483. Leyserum non secus ac Theologos reliqvos, tales scilicet, qvi pro libro Concordiae defendendo laborarunt, per annos plures Danielis Hofmanni flagello male cusum esse (D. Hoffmann hat Leyserum etc. mit seiner Geissel viel Jahre lang übel zugerichtet) Circa hanc Observationem Historicam Arnoldi qvaedam, ne lector Historiae Ecclesiasticae minus gnarus decipiatur, veniunt observanda. Primô qvidem loco notari debebit, totam illam controversiam Hoffmannianam, qvoad B. Polycarpus ad ejus societatem fuit pertractus vel ab Hofmanno provocatus, ad Seculum XVI rectius qvam ad XVII referri. Omnia enim illa scripta, qvae vel Hofmannus vel ejusdem Antagonistae de Formula Concordiae et ejus dogmatibus nonnullis in disceptationem vocatis ediderunt, ante initium Seculi XVII prodiisse vel sola … et chartarum amoebearum inspectio abunde demonstrat. Initium fere habuit haec controversia A. 1580, qvo ipso Formula Concordiae una eum reliqvis Ecclesiae nostrae Libris Symbolicis typis publicis exscripta prostare incipiebat. Vix enim editus erat liber, cum Daniel Hofmannus et reliqvi Theologi Helmstadienses Epistolam ad Martinum Chemnitium mitterent, de variationibus evulgati et a fide dignis MSS. multum abeuntis exemplaris pluribus conqvesti. Cui Epistolae qvamvis soliditate, veritate et prudentia insigne responsum Chemnitius reponeret, tantum tamen aberat, ut qviescerent Helmstadienses, ut potius novae eaeqve longê gravissimae qverelae publice audirentur.

---

Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Leyser_epistolae.xml.
