Latin
1.64.50 to 1.64.51
Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum 1.64.50-51
Unproofread scanNot analysed yet
Candide omnia et cum cura considerans fateri debebit, quod Theologi, quos propter dicta, scripta et gesta illorum temporum impugnat Arnoldus, hos sibi, testantibus ipsorum propriis confessionibus, actionibus et passionibus, praefixos habuerint fines prorsus pios ac sanctos, ut pruritum novandi in Ecclesia et falsitates dogmatum veritatibus impudentius admiscendi tempestive cohiberent, turbatoribus obicem per Confutationes falsarum atque heterodoxarum doctrinarum solidiores, tam ore quam calamo expressas, ponerent, singula et colloquendo et confutando ita agerent, ut cum Doctoribus plurimis iisque et doctrina et prudentia pollentibus communicarent, nec quicquam nisi post diuturnas deliberationes statuerent, dissidia funesta et scandalorum plena tollerent aut minuerent, veritatis divinae palladium custodirent, et per pacem inter Doctores diversa asserentes renovatam ac confirmatam universam Ecclesiam turbationibus mesere afflictam pacarent et tranquillarent. Haec fuisse abdita cordis, quoad quidem de iis homines judicare valent, a Theologis illis prodita et in apricum producta testimonia innumera in vulgus edita, eaque tam propria quam aliena declarant. Ipsi quidem et verborum et sensorum animi interpretes esse poterant certissimi, fide dignissimi. Non itaque habebit nisi cum Arnolda in idem conspirans, cur de vitiis et criminibus Theologorum sanctam unice veritatem et pacem veram quaerentium conqueratur. Quod si Arnoldus Historiam Ecclesiae et haeresium conscripturus cum seria divini Numinis invocatione, debita erga veram Ecclesiam veneratione, accurato omnium caussarum et momentorum consideratione, consociatis cum Viris rerum Ecclesiasticarum apprime gnaris et a studio partium abhorrentibus operis, perinde ac Theologi superiorum temporum, res suas egisset et pares cum toties citra culpam culpatis Doctoribus attulisset virtutes, fidem, dexteritatem, modestiam, prudentiam, mansvetudinem, ex regulis veritatis et aequitatis dicta et facta aliena existimandi atque interpretandi studium cum desiderio saniora et rectiora citra ullius in juriam docendi alios, esset, de quo non ipsi soli, verum etiam universae Ecclesiae gratularemur. Ast quoniam per Historiam suam universae, certe illi, quae vera et sancta fuit habita, Ecclesiae non attendendo leges et sanctiones publicas, per quas fundata est, firmata ac roborata, fidem omnem eripere satagit, alii vel me quiescente arbitrabuntur, annon haec ipsa Arnoldi molimina potius justis DEI judiciis et permissionibus sint annumeranda. Profecto eoram tribunali Optimi Maximi Judicis gravissima aliquando reddi debebit de hac Historia ratio. Quam innumeri enim exemplo et auctoritate Arnoldi sint permoti, ut audacter convitiari, cavillari et calumniari Doctores Ecclesiae pergant, dici vix potest. Doleo ex animo iterumque doleo infelicia Ecclesiae orthodoxae fata, quae per Historiam Arnoldi miris modis adaugentur. Hoc uno innixi fundamento eo usque petulantiae nunc progrediuntur sat multi, ut omnes omnium Theologorum labores improbe reprobent, ceu vitiosos damnent, ceu detestabiles execrentur et culpam calamitatum tam praesentium quam praeteritarum solis Doctoribus minus religiose attribuant, et vel hac una de caussa rerum alienarum ignari ac propriae salutis prodigi omnem reverentiam atque obedientiam adversus ministerium Ecclesiasticum abjiciant.