# Sylloge Epistolarum 1.64.52

Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum, Ad Nicodemum Frischlinum, D. Poetam Laureatum et Comitem Palatinum Caesareum. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.64.52
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.64.52

Sed reverti tandem debebo, unde diverteram, et de lite Hoffmanniana uberius paulo commentari. Possem ostendere pluribus, quae vel aliis Theologis in consilium et subsidium adhibitis vel solus etiam B. Polycarpus egit et scripsit, ut scandalum litigiorum, citra omnem necessitatem et serio dissvadentibus plurimis, quos sibi habebat saventes, ab Hoffmanno commotorum atque auctorum, ex Ecclesia mature proscriberetur, omnisque controversia bona cum pace utrinque controvertentium consopiretur. Sed veritus, ne prolixitas nimia lectori amico molesta evadat ac taediosa, paucula, duntaxat et praecipua attingam. Adeo scilicet male mulctatus fuit ab Hofmanno B. Polycarpus, ut ille posthabitis omnibus compellationibus, communicationibus et congressibus amicis, quos, tamen ipse Hofmannus fubinde desideraverat et ubi videri volebat oblatos avide exceperat, per virulenta scripta hunc publice heterodoxiarum arguere non erubuerit. Potissima controversia, de qua hi Duum-Viri invicem, diu quidem satis privatim, dein vero etiam in vulgus emissis chartis ab auctore rixarum illarum Hofmanno, dissentiebant ac disceptabant, doctrinam concernebat de omnipraesentia Christi hominis. Hanc cum mascule etiam ad Saxoniam inferiorem translatas propugnare pergeret et inprimis adversus D. Johannem Hedericum, tunc Superintendentem Ecclesiae Brunsvicensis, B. Proavus meus illis temporibus Coadjutoris munere in eadem Ecclesia fungens cum reliquis Ministris iisque universis et singulis tueretur, aegre ferens Hofmannus a se dissentientem B. Polycarpum, Hedericum autem ceu eadem secum docentem et jam in Academia Julia haerentem promachi instar defensurus post alias molestias, quas jamtum antehac B. Proavo dicendo, scribendo, comminando creaverat, sub initium Anni 1590 ad Serenissimum Ducem Brunsvico-Lunaeburgicum Dn. Henricum Julium scriptum quoddam misit, quo B. Polycarpum convitiis ac figmentis plurimis nil tale promeritum oneravit. Ipsum scriptum hactenus naneisci non potui. Quale autem fuerit, nonnulla, quae ex Epistolis B. Polycarpi depromta, hic inserere placet, plura imposterum bono cum DEO daturus, si ipsae Epistolae Lyserianae, quotquot quidem earum meae sunt factae, lucem viderint.

---

Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Leyser_epistolae.xml.
