Latin
1.64.56 to 1.64.58
Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum 1.64.56-58
Unproofread scanNot analysed yet
Hofmanni, Vertrage-Norel/ quae circumfertur, et cui ipse cum D. Oleario subscripsisse dicitur. Ex qua formula metuo, ne plus contentionis quam pacis exoriatur. Plura non addo, sed in Epistolis ipsis deinceps exhibenda servo, ne nimium evadam prolixus. Illud saltem nunc superaddo, B. Proavum meum in tota hac lite res suas egisse non nisi provocatum et maxima cum prudentia. Lacessitus ab Hofmanno citra omnem culpam non statim ad respondendum provolavit, sed aliquantisper simulans ignorantiam contra se ab Hofmanno factorum, mox cum celeberrimis aevi illius Theologis et praesens et absens de hac controversia creberrime contulit, ne quicquam vel diceret vel scriberet Ecclesia; cujus erat Doctor, indignum, Licet enim ea doctrinae soliditate, ingenii felicitate et judicii dexteritate polluerit, ut aliis consulere posse crederetur potius, quam alienis consiliis indigere, rerum quoque experientia prae aliis instructus esset, tanta tamen in hoc Viro fuit modestia, ut nunquam in negotiis Ecclesiam concernentibus sibi soli sapere voluerit, sed propter veritatis doctrinam ac defensionem oppugnatus ad alios Theologos veritatem cum parce religiose sectantes confugerit eosque dicentes, docentes, monentes, svadentes, dissvadentes audiverit facillimus, secutus sit promtissimus. Publica hujus rei testimonia jamtum prostant. Prostabunt autem deinceps alia, et quidem ad controversiam Hofmannianam proxime spectantia, ubi scrinia mea cum orbe erudito atque orthodoxo anecdota quaedam communicaverint. Nunc ante omnia erit necesse, ut significem clarius, quae B. Polycarpi sententia fuerit de omnipraesentiae hominis Christi dogmate, quippe quam ceu impiam, blasphemam, imo diabolicam impugnare non erubuit D. Hofmannus. Et quamvis ea: ex scriptis Anti-Hofmannianis et aliis jamtum innotescere potuerit tam orthodoxis quam heterodoxis, existimaverim tamen eam vix plenius et planius a B. Polycarpo esse propinatam, quam cum A. 1588 Librum Concordiae Dresdae 1580. 4 editum, quo in Colloquiis semper fuerat usus, censeret avtographa quadam scriptura ceu confessionis Formula esse muniendum. Haec autem sic habet; Ego Polycarpus Lyserus, sacrae Theologiae Doctor, etsi huic piae Concordiae libro Anno Christi …1577 26 Junii semel subscripsi, cum Wittebergae in Electoratu Saxoniae Superintendentis munere fungerer: nunc tamen, posteaquam Brunsvigam ad officium Coadjutoris subeundum vocatus sum, illam ipsam subscriptionem libenti et promto animo repeto. Ab eo enim tempore hunc librum semel atque iterum legendo relegendoque, et ad trutinam verbi divini examinando, insuper praecipua ejus capita in Disputationibus privatis et publicis defendendo, denique audiendo, quomodo in quibusdam Colloquiis, quibus ipse interfui, ejus sinceritas et autoritas adversus …propugnata fuerit, animadverti, ipsum doctrinam sanam, veram verbo DEI per omnia consentaneam et salvificam continere. Itaque denuo in conspectu DEI et coram tota Ecclesia Christi, nominatim autem coram hac Brunsvicensi testor, hans eandem, quae in hoc libro continetur, esse meam quoque fidem, Confessionem, et doctrinam. In qua per DEI gratiam (quam ut ipse mihi praestet, quotidie precibus insto) constans persistam, nihil neque occulte neque aperte contra eam rentabo, sicque intrepido animo coram tribunali Christi comparebo, doctrinae abs me Ecclesiae propositae rationem redditurus. Interim quemadmodum cives Athenienses jurarunt: …,ita et ego paratus sum, divino favente Numine, tam solus, quam cum aliis pugnarepro sacrosancto coelestis doctrinae deposito hoc in libro comprehenso.