# Sylloge Epistolarum 1.64.59-61

Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum, 1.64.59 to 1.64.61. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.64.59
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.64.59

Quia vero interea temporis aliquot loca, videlicet pag. 580. pag 718. item 796. item 825 in controversiam vocata sunt, et disputatum est, anne Ubiquitas generalis (sicut quibusdam loqui placet) iisdem adstruatur, breviter adscribere libuit, quid de hac parte Majestatis hominis Christi, sive Christi secundum humanam naturam, et sentiam et docere velim. Statuo, Christum, DEum et hominem, secundum utraraque naturam esse omnipraesentem, ita tamen, ut non pari gradu ubique adsit. Primo enim in coelo praesens est Angelis et beatis animabus gloriosa sua praesentia, qua vident ipsum sicuti est, 1. Joh, III, 2. Deinde in terris praesens est Ecclesiae suae, tum gratiosa praesentia, qua habitat in ipsorum cordibus, Ephes. III, 17. tum speciali praesentia in Sacramento Coenae, in quo cum sacris Symbolis panis et vini corpus et sangvinem suum … omnibus communicantibus distribuit, juxta verba institutionis. Tertio extra Ecclesiam praesentes, habet omnes creaturas, etiam hostes suos, iisque praesens est generali sua gubernatione, sustentatione, dominio, et imperio. Quae ejus Majestas non in eum finem asseritur, ut ipsum, vel ipsius corpus, sive … sive alio modo, in creaturis quaeramus, sed ut, si quando fideles in extremas angustias deveniant, norint Christi praesentis opem ipsis nequaquam in ullo loco aut apud ullam creaturam defuturam. Ipse enim in omnibus locis praesens est, non propter loca, sed propter suos fideles, qui sunt in medio creaturarum. Caeterum quia non ignoro, Christianos non omnes ejusdem profectus et roboris esse, sed opus esse, ut quidam lacte adhuc nutriantur, dabo operam, ut, quantum DOMINI Spiritus dederit me tum privatim tum publice, ubi de magno hoc pietatis mysterio disserendi occasio oblara fuerit, ita accommodem, quo omnibus fiam omnia, 1 Cor. IX, 22. Non quidem Eceboli aut Vertumni instar autando, fluctuando, modo ajendo, modo negando: Sed ita, ut si quando cum imbecillioribus et rudioribus, docilibus tamen, sit agendum, phrasibus utar commodis, quibus non temere offendantur, verum aedificentur. Si vero cum praefractis et obstinatis sit pugnandum, qui audacter negant, quicquid de veneranda et adoranda hac Christi hominis Majestate ex Articulis de unione personali et sessione ad dextram DEI secundum analogiam fidei disseritur, nunquam ipsis concessero, Lutherum vel alios orthodoxos Ecclesiae Doctores hac in parte errasse aut talem doctrinam proposuisse, quae damnari mereatur. Novi enim hanc eandem esse sententiam Libri Concordiae, eandem fuisse mentem Dn. D. Chemnitii, piae memoriae. Idem etiam vult Recessus Colloquii Quedlinburgensis Anno 83, et eadem fuit declaratio Confessionis Saxonicae Anno 71, ut hunc in modum nihil novi a me in his Ecclesiis suscipiatur et peragatur.

---

Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Leyser_epistolae.xml.
