Latin
1.64.7 to 1.64.9
Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum 1.64.7-9
Unproofread scanNot analysed yet
Inprimis etiam magnopere delector, et gratulor mihi de tali affinitate, qvod sentiam, Te, qvasi esses alter ego, non minus erga me socerum, qvam erga Conjugem laboriosissima et maxime anxia ac sollicita charitate et pietatis officiis occupari. Nec qvicqvam etiam praeclarius in toto stadio Christianismi a nobis geri potest, qvam studio teneri bene merendi de omnibus, maxime vero suis. Qvare ante omnia DEO immortali gratias ago, deinde tibi et filio tuo vestigiis patris insistenti, aliqvando melionbus fatis sum grates qvas possum maximas relaturus. Seqvar autem tua monita, et simulac per ingruentem hiemis asperitatem ac valetudinem licuerit, conferam me ad Viros doctrina et virtute longe clarissimos, Theologos videlicet Jenenses. Ago enim hic haerens lethum ego, cujus anima noctes diesqve torqvetur …,inprimis vero …contra primam Decalogi tabulam, id qvod Senatui oppidano nudius tertius contra Diaconum Salmuth praetermissi exorcismi gratia congregato per Epistolam in Conventum ipsorum missam non dissimulavi, simul ministerium meum et olim Collegarum D. Polycarpi, D. Mylii, et D. Matthaei, et aliorum universorum, et singulorum asserens, et ornans, ad qvam nil adhuc tuli responsi. Interim meam causam, meamqve promotionem naviter …ad D. Piscatorem, D. Mylium, D. Ambros. Reudehium …meum urgeas velim. Conspiratio enim adversariorum, qvibus cum conflictor, non tam me, qvam communem nobis doctrinam insectatur. Ad Doctorem Georgium, cujus incomparabilia dona semper maximi feci, et suspexi, id agas …. Nam ipsum videor multipliciter offendisse, non qvidem culpa mea, sed errore judicii, vel si mavis deliratione mentis, et …. Studio intempestivo enim pacis, tranqvillitatis et concordiae mundanae zelo ipsius justo et divino me opposui, qva importunitate etiam de me optime meritum Polyearpum a me feci alieniorem. Deinde monitis ipsorum fraternis saepe succensui stolide a versipellibus Sacramentariis persvasus: videlicet neutiqvam fore, ut praetextu magni cujusdam nominis venenum Calvinianum invehatur, praemonentibus etiam ac dicentibus Doctore Mylio et Polycarpo: Ihr seyd zu einfältig und zu alber/ die Leute seynd euch zu verschmitzt/ sie werden euch betriegen. His vocibus saepe irascebar eosqve metu hominum minus colui qvam par fuit. Novit tamen is, qvi latebras cordium nostrorum excutit et explorat, me semper memoriam meritorum, beneficiorum, studiorum tantam retinuisse, ut statuerim ac statuam, me ne in cogitanda qvidem, nedum referenda gratia ullam partem asseqvi posse. Et decrevi iniqvitate temporum officia et observantiam interrupta aliqvando cumulatius reddere, qvos inter cete D. Polycarpus primas, D. Mylius secundas tenet, qvemadmodum Doctorem Matthaeum et spirantem, et animam agentem, et defunctum in suis colui et colam qvam fidelissime, ejusqve naevos filiali affectu dissimulavi. De D. Reudenio multa mihi spes est, et judico ipsius Excellentiam me D. Piscatori Superintendenti commendaturam, nec passuram, ut commilito ipsius (qvi solus reliqvis defunctis est superstes) ab advesariis conficiatur.