Latin
1.64.84 to 1.64.90
Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum 1.64.84-90
Unproofread scanNot analysed yet
Responsio vera, minime fallax, sed certa et firma haec est. Non opus esse, neque consultum, hic novas ullas confessiones scribere, vel ab aliis accipere, sed omnibus modis constanter perseverandum esse in usitatis, receptis et publice approbatis harum Ecclesiarum confessionibus, ut August. Confess. Ea de hoc argumento sic testatur articulo tertio: Deinde ascendit ad coelos, ut sedeat ad dextram patris, et perpetuo regnet et dominetur omnibus creaturis. Jam autem communis totius antiquitatis regula est; Christum ascendisse in coelum et sedere ad dextram DEI patris, non secundum divinitatem, sed secundum naturam humanam. Igitur juxta illam etiam et non secundum solam divinitatem omnibus creaturis imperat, et sic in utraque, cum utraque et per utramque naturam. II. In Epitome Formulae Concordiae de Coena Domini in sententia affirmativa 5. pag. 242. Dextera DEI ubique est. Ad eam autem Christus ratione humanitatis suae vere et reipsa collocatus est. Ideoque praesens gubernat, in manu sua et sub pedibus suis, quemadmodum Scriptura loquitur, habet omnia, quae in coelo sunt et in terra. III. Ibidem de persona CHRISTI pag. 247 fac. 2. sententia affirmativa II. linea 9. Jam non tantum ut DEUS, verum etiam ut homo, omnia novit, omnia potest, omnibus creaturis praesens est, et omnia, quae in coelis et in terris et sub terra sunt, sub pedibus suis et in manu habet etc. IV. Pag. 307. fac 2. §. Jetzund aber/ lin. 2. super omnes coelos ascendit et revera omnia implet, et ubique non tantum ut DEUS, sed et ut homo praesens dominatur et regnat a mari ad mare, etc. V. Formula Concordiae pag. 313 fac. I. §. welches Zeugniß wirauch linea II. ut videlicet etiam secundum assumtam naturam praesens esse possit, et quidem praesens sit, ubicunque velit. VI. Ad eundem quoque modum Apologia Formulae Concordiae loquitur cap. 9. pag. 172. fac. 2. §. Zum dritten wenn man gefraget wird/ et fol. sequenti 173. inclusive usque ad §. Auffdiese Weise etc. Hinc ad oculum veritatem quaerenti patet, posse sine omni negotio et facile quidem ex publicis nostrarum Ecclesiarum confessionibus totam hanc controversiam expediri, et quia hae confessiones sunt norma et amussis, juxta quam in Ecclesiis omnia dogmata ita aestimanda et dijudicanda sunt, ut pro veris et sanis illa habeantur, quae cum his confessionibus congruunt; quae autem cum iis non consentiunt aut pugnant, simpliciter repudianda et adulterina censenda sint, res tota jam per sese manifesta est, et omnes pii intelligunt, ad hunc suum verum et legitimum finem confessiones has in nostris Ecclesiis semper referendas esse: