# Sylloge Epistolarum 1.65.1-3

Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum, 1.65.1 to 1.65.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.65.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.65.1

S. in CHRISTO. Reverende Vir, Domine et amice colende. Literae tuae, scriptae 14 Januarii, die 13 hujus mensis mihi a M. Johanne Posselio Juniore redditae sunt, ac gratissimae mihi fuerunt, quod de tua erga me constanti benevolentia prolixe testarentur. Ingrata vero et acerba fuere, quae de Vicini vestri intemperie scribis, de qua ex aliorum quoque literis et sermonibus cognoscimus frequenter. Apparet non quieturum hominem, donec omnia miscuerit, et pacem harum Ecclesiarum everterit. Vidi partem dictatorum ejus in 8 cap. Johann. in quibus acerrime Jacobum Andreae insectatur, et summas execrandasque ipsi haereses tribuit, atque hoc unum agere videtur, ut, quicquid ille unquam egit, dixit, scripsit, docuit, omnibus invisum et abominabile reddat, se suaque interim omnibus commendet. Ita et Concordiae Liber, tandem et ipsa Lutheri doctrina ac confessio, eodem loco quo ipse habebitur et ex cordibus ac manibus piorum excutietur. Neque enim compendiosior ulla via ad hanc rem cogitari aut inveniri potest. Illud autem vehementer dolendum est, nullos fere reperiri in tot Ecclesiis Saxonicis, qui efferae huic confidentiae et proterviae unius hominis imperium, et autoritatem sibi judicandi de his omnibus sumentis opponere sese, eamque retundere ausint. Tanta est, proh dolor! … in his, in quibus zelus domus DEI ardere debebat. De conventu, qui inprimis utilis et salutaris fuisset, meo judicio, nula amplius spes est. Nos publicae causae nostro loco non defuissemus, si vicini pristinam conjunctionem et morem habendi conventus retinuissent, quod tamen ut fiat, adhuc laborare intelligo Superintendentem Lubecensem. Calvinismum paulatim serpere in Ecclesias vicinas non mirum est. Nam et politici multi eo infecti sunt, et id gloriosum sibi esse putant, et securitas et ingratitudo hominum illud meretur. Servabit tamen DEUS aliquod semen sanctum. Nostra Ecclesia et Academia DEI beneficio adhuc tranquilla est, sed paulatim senescimus plerique, et de migratione beata cogitamus. D. D. Chytraeus longo jam tempore non docuit, neque in publicum prodiit, perpetua fere gravedine capitis et aliis affectionibus laborans. D. Clingius et ex calculi doloribus graviter aliquandiu laboravit. Prae terita hyeme duos collegas amisimus, M. Nicolaum Goniceum et M. Jacobum Praetorium, amisimus et nuper die 15 Febr. optimum Senem D. Jacobum Metzmacher, Diaconum ad S. Jacobum, qui subitanea, sed felici morte, in lecto juxta conjugem cubans, extinctus est. Rex Scotiae, Jacobus VI, cum nova nupta sua adhuc est Damae, exspectans adventum Illustrissim. Principum Ulrici Megapolensis et Henrici Julii Brunsvicensis. Polonis imminet iterum Turca, ac Beglerbeus Europaeus cum exercitu magno ad fines accessit.

---

Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Leyser_epistolae.xml.
