# Sylloge Epistolarum 1.66.4-12

Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum, 1.66.4 to 1.66.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.66.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.66.4

R. T. D. Studiosiss. Andreas Pouchenius. Progredior, seposita tandem lite Hofmanniana ea, quae Arnoldus Part. II. lib. XVI. cap. XIIX affert, ut Formulae Concordiae omnem fidem et autoritatem in Ecclesia adimat, praesertim cum defensio libri hujus in illis praecipue Conventibus, quibus B. Polycarpus cum aliis interfuit, sit suscepta et cum sollicitudine considerata. Verum est, Apologiae Erfordiae conscriptae et Magdeburgi 1582 evulgatae adversarios per scripturas acerbas satis contradixisse. Miror vero … Arnoldi, quod inter alia memorare audeat, nixus testimonio Autorum Defensionis Admonitionum contra Apologiae Erfurtensis schismata et cavillationes scriptae et editae 1586, plurimis Theologorum Lipsiensium, Wittebergensium etc. Apologiam non fuisse probatam. Inter libros meos invenitur scriptum Anhaltinorum Ministrorum, cujus titulus: Daß die 42 Anhaltische Argumenta wider der Ubiqvitisten Träum noch feste stehen/ nothwendiae Verantwortung der vermeinten Apologien etc. De hujus scripto sequentia … in frontispicio notavit B. Polycarpus: Deliberatio de hoc scripto et ejus refutatione suscepta est Lipsiae 15 Apr. Anno etc. 85 ex mandato Electorali a trium Academiarum Theologis, Lipsiensis I. D. Nicolao Selneccero. D. 2. D. Wolfgango Hardero D. 3. D. Zacharia Schiltero D. Wittebergensis Polycarpo Leyser D. D. Johanne Matthaeo D. Jenensis D. David Voigt D. D. Balthasare Santorio D. Refutationem conscripserat Clarissimus Vir D. D. Timotheus Kirchnerus, Superintendens Vinariensis, qui et ipse vocatus accessit 23 Apr. Nos prece, non aliis armis, pugnemus inermes. Qui prece se munit, cum prece victor erit. Innocentia est summa eloquentia. Titulo libri adscripsit B. Polycarpus: … . Ad calcem vero ejusdem libri sequentia notavit: Sint unum, doceant unum, fateantur et unum Qui unum de Christi nomine nomen habent.

---

Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Leyser_epistolae.xml.
