Latin
Ad eundem.
Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum 1.7
Unproofread scanNot analysed yet
S. in Dno. Pro pio tuo voto, Reverende et doctissime Dne. Compater, quod ex sincero et Christiano pectore profectum esse minime dubito, summas ago gratias. Sunt haec vota DEO grata, quae magna ex parte jam clementer exaudita esse statuimus et sentimus. Negotium Christi est, non nostrum: is pro bonitate sua nobis non deerit, pro omnipotentia facile …illum sub pedibus nostris conterere potest. Interim tamen non absque sensu doloris abit hic morsus: praesertim cum multorum cordium cogitationes hac occasione manifestentur, et vere ab illa ipsa nostra vipera scriptum sit: Quem socium credas, is simulator erat. Sed credentibus in Christum, omnia ad bonum: Dextera altissimi ea mutare potest. Quoad tres illos casus, scandalo plenos, aut consimiles: quovis tempore, si tale quid incidat, tantum hoc attende, an personarum altera matrimonium urgeat. Si matrimonium urgeat, res ad Consistorium referenda. Sin non, recta politicus magistratus adeundus est, ut is secundum leges politicas peccata et scelera illa puniat, sicque scandalum ex Ecclesia DEI removeat. Illi vero, qui benedictionem Ecclesiae in matrimoniis suis antevertunt, simpliciter a magistratu civili secundum constitutiones Electorales puniantur: neque existimarim in nostra positum facultate amplius quid ipsis imponendi: maxime quia in honorem matrimonii tales mitius puniuntur. Si vero Magistratus in officio faciendo negligens esset, tum merito rem ad Consistorium referres, quod ipsos officii sui admonere, eaque ratione tibi suppetias ferre poterit. De visitatione Ecclesiae vestrae, et rationibus aerarii ipsius instituendis cogitabo, ubi festum Paschatos appropinquavit, et ego admonitus fuero. Interim divinae te commendo protectioni, tibique et Conjugi, filio, atque toti Ecclesiae annum prosperrimum, et multos subsequentes felicissimos, una cum conjuge mea precor. Dabam 18. Jan. Anno 87. ex Consistorio. T. Polycarpus Lyserus.