# Sylloge Epistolarum 1.9-2

Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum, Ad eundem.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.9-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.9-2

S. in Dno. Quod tanta diligentiâ ceram mihi comparasti, venerande mi Domine Compater et amice dilecte, gratias tibi ago maximas: Vicissim tibi mea officia promta et parata constabunt. Quod ferinam attinet, facilê ea ad terminum in proximis praefixum carere potui. At si quid ejus praesertim autem volatilis ad 21 hujus mensis diem mihi comparare atque transmittere posses, faceres rem mihi longe gratissimam. Exsolvam quoque fideliter, quantumcunque justum aequumque fuerit. Caeterum, quia cognovi Diaconum tuum D. M. Georgium legitimo matrimonio sibi associasse honestam virginem Kunigundam Epplerin, quae aliquo cognationis vinculo meam conjugem attingit, nuptiisque dictum esse diem 21 hujus mensis, ad quas et ipse cum conjuge et liberis vocor: sane, prout decet, affini non libenter in causa tam justa et honesta deessem. Verum ipse nosti rationes ministerii mei, quod impedit, quo minus nonnunquam in gravioribus negotiis domo abesse possim. Te igitur pro amicitia nostra rogatum velim: ut novis conjugibus ob absentiam me excuses: ipsis meo, meaeque conjugis nomine conjugium felix, tranquillum, et foecundum preceris: denique aureum hunc nummum … loco offeras, utque hoc tenue munusculum boni consulent, roges. De mea erga se benevolentia, si quando ipsorum commoda promovere potero nihil addubitare debent. Bene vale in Christo, cum conjuge tua et filiolo, quibus meae conjugis et meo nomine salutis plurimum adscribo. Saluta quoque Consules vestros. Nostramque Ecclesiam et scholam tuis precibus commendatam habeto. Dabantur 7. Febr. Ao. 87. T. Polycarpus Lyserus.

---

Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Leyser_epistolae.xml.
