Latin
10.13 to 10.18
Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum 10.13-18
Unproofread scanNot analysed yet
M. Gerstenbergk/ D. Altera Epistola ipsi Hubero inscripta seqventem in modum se habet: S. Vicem tuam ex animo doleo; remedium ignoro; stuporem tuum demiror. Petis enim ab Illustriss. functionem, non ignorans Illustriss. P. P. Fratrem ad nomen tuum exhorrescere; nisi si illud putas causam tuam et petitionem promovere posse, qvod Academiam Jenensem haereseos, totam etiam Ecclesiam hujus provinciae praevaricationis et per suum silentium proditae religionis insimulas. Antea te monui ex Esaia, ut in silentio et spe qvaereres fortitudinem tuam; Et qvidem, qvantum ex literis tuis intelligo, non desunt fructus tui silentii, si uti scribis non amplius tantopere a Te dissident adversarii tui. Vides igitur nec spei nec patientiae convenire; neqve dignum esse Tuo loco et ordine cum disturbio pacatae Ecclesiae etiam invito DEO velle emergere et qvidem sine vocatione speciali. Qvamobrem auctor tibi sum, ut te qvam celerrime iterum domum conferas et in nidum tuum recipias, Deiqve auxilium in timore Domini exspectes. Non est hic labor unius diei, neqve unius capitis. Longe plus habet haec actio in recessu, qvam in fronte promittat. Et qvid tandem si tecum vivam inglorius? tecum exulem? tecum etiam moriar? Expecta Dominum, ipse faciet, IPSE faciet, cujus causa est propria et qvi etiamnum pro Ecclesiae suae incolumitate vigilat. Ego vero de hoc toto negotio altius deliberandum censeo, daturus operam sedulo, ut per commodam occasionem ille qvaeratur modus, qvi Ecclesiae salutaris aestimari qveat. Vale. Dabantur 16 Novembr. Anno 1601. M. Gerstenbergk/ D. Qvod vero graves Illustris Gerstenbergii admonitiones susqve deqve habuerit Huberus, vel inde probare potero, qvod paulo post acceptas ejus literas Catalogum insigniorum Apostatarum, uti qvidem ipse scribere audet, scripto consignaverit. Sunt vero tales ab Hubero crediti et …pronunciati D. Georgius Mylius, D. Mamphrasius, D. Johannes Pappus, D. Zacharias Schilterus, D. Burchardus Harbartus, D. David Chytraeus, Theologi Tübingenses et Stutgardiani, Theologi Rostochienses, M. Hermannus Vakerus, Minister Ecclesiae Vinariensis, M. Georgius Silberschlagius, Minister Ecclesiae Erffurdensis. Hos cum Hubero et pro ipso universalem electionem tradidisse primum ac defendisse, deinde aliter docuisse comminiscitur impudentior. Gaudeo tamen, qvod in hunc Catalogum referre dubitaverit B. Proavum meum, licet in literis ad Principes post obitum B. Polycarpi scriptis similia plane confinxisse Huberum observaverim.