# Sylloge Epistolarum 10.34-35

Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum, 10.34 to 10.35. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/10.34
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/10.34

Servantur in scriniis meis literae authenticae haec omnia exponentes uberius, qvarum aliqvas propediem evulgare constitui. Pariter inter schedas meas jacent recondita Protocolla complectentia, qvid cum B. Polycarpo et de ipso coram Senatu Brunsvicensi sit gestum A. 1592, 1593. et 1594. cum de eo evocato ad obeunda alia munera et vel dimittendo vel non dimittendo consultaretur. Ea vero demonstrant satis, falsa esse, qvae Arnoldus disserit de proscriptis e Saxonia Concionatoribus, qvod reqvisiverint firmas et fixas sedes in illis terris, ß. Polycarpum iis accensens. Is enim mere passive, ut ita loqvar, se exhibuit erga oblata aliunde officia Ecclesiastica atqve Academica, ac invitissimus Brunsvicensibus valedixit, adeo ut vocationi novae locum tandem relinqvens Clericum vere renitentem, si qvisqvam alius, repraesentaverit. Tantum qvippe juxta l. 31. Cod. de Episc. et Cler. ab ambitu fuit sepositus, ut quaereretur cogendus, rogatus recederet, invitatus effugeret. Sola illi suffragata est necessitas excusandi. Nisi multitudo et prolixitas Epistolarum in hanc sententiam scriptarum me impediret, ipsas illas nunc proponerem testimonium veritatis pro B. Polycarpo perhibituras, qvod nunqvam qvicqvam egerit, e qvo vere qveat colligi, eum desiderio ad Saxonicas terras remeandi, et sedem perpetuam ibi figendi vel antc vocationum literas ad eum missas vel post eas unqvam flagrasse. Talia igitur unde hauserit Arnoldus, eqvidem fateor me nescire. AEqve autem falsa sunt, qvae porro tradit Arnoldus, scilicet restitutos Ecclesiarum Doctores eo esse connisos, ut adversatis sibi paria redderent, si eadem de B. Polycarpo voluerit intellecta. Neqve adducta ab Arnoldo verba sufficiunt ad hoc evincendum. Attendat saltem leclor pius, qvo tempore ad Saxoniam redierit B. Polycarpus. Rediit scilicet, postqvam Visitatio Ecclesiastica ad repurgandum doctrinam et mores instituta, cujus paulo ante mentionem fecerat Arnoldus, fere ad finem fuerat perducta, Theologi ex Academia Wittebergensi, una cum aliis juxta libros Symbolicos in Electoratu Saxonico receptos docere renuentibus, proscripti, adeoqve ea omnia exoptatum sortita fuerant exitum, qvae volentibus ita Dominis debuerant confici. Qvomodo igitur Arnoldus potuit comminisci, operam dedisse B. Proavum meum, ut eadem mensura adversariis suis retribueretur, qvod ipse fuerat perpessus? Audiemus ipsum B. Proavum de revocatione sua ad terras Saxonicas illo ipso in loco, ad qvem provocavit Arnoldus, sic loqventem: Hernach vor zweyen Jahren/ da ich nach gehaltener Reformation und Visitation in dieser Lande Kirchen und Schulen/ auff ordentlichen Beruff und Erlaubnis eines Erbaren Raths zu Braunschweig/ meiner Herren/ eine Zeitlang der Kirchen und Academien zu Wittenberg dienete/ habe ich diese Predigten fast ebener massen repetiret und wiederholet/ damit beydes die studirende Jugend/ und auch die einfältige Bürgerschafft daselbst sehen und vernehmen möchte/ wie grosse hochwichtige Ursachen man gehabt/ den Sauerteig der Calvinischen Lehre in diesen Landen/ so viel immer möglich/ wieder auszufegen. Denn einmahl gewiß/ wo wie nicht in kurtzem die gantze Christliche Lehre verschertzen und verliehren wollen/ so müssen wir den Calvinismum im geringsten nicht bey uns einwurtzeln lassen.

---

Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Leyser_epistolae.xml.
