# Sylloge Epistolarum 10.36

Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum, Epistola Huberi VI. ad Superintendentem Qviccaviensem et Pastores Ecclesiarum. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/10.36
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/10.36

Qvomodo vero haec asserta cum iis, qvae Arnoldus inde concludendo elicit, concordant? Ubi qvae so exstat, B. Proavum qvaesivisse, ut sedem certam figeret in Saxonia et adversariis paria referret? Sane nisi Crypto- Calviniani illi, qvi genuinos esse simulabant Lutheranos, et illis, qvos tamen domesticos fidei profitebantur, multis modis molesti extitissent, atqve injurii, pacem publicam Ecclesiae perturbassent, et doctrinae saniori obstitissent, cui tamen addictos noverant terrarum illarum dominatus, violenreliqvi ministri in sanando hoc malo tantam adhibuissent diligentiam, iste non acqvievisset, donec aut se, aut me, aut utrumqve evertisset. Qvanqvam ego parum metuissem, qvia reliqvos fratres omnes ex meis partibus stantes habebam. Eo qvoqve facilius passus sum haec omnia sepeliri, ne Ego a malevolis accusarer, quasi quocunque venirem, mox turbas darem. Licet apud nos meae innocentiae testes habiturus essem amplissimos. M. Rosini vicem ex animo doleo. Neque enim dubito, ipsum non ex malitia sed ex imprudentia peccasse. Utinam mitius tractaretur: ne si durius qvid in ipsum hominem, ut audio, simplicem statueretur, illud ipsum famae et existimationi laudatissimae Electoris plus noceret qvam carmen Rosini. Non in Rosinum sed in me faba illa cudebatur: sed Deo ago gratias, qvi hanc gratiam mihi largitus est, ut in hoc negotio id fecerim, qvod bona cum conscientia et laude erga Deum et homines tueri me posse scio. Sed Deus ulciscetur qvoqve illum delatorem, qvi mihi potissimum apud Electorem nocere voluit. Is mihi videtur esse egregius ille Poetaster, cujus orationem probe examinasti. Legi enim illud examen, perplacet. Eaedem fere in plerisqve meae fuere cogitationes: unum atqve alterum fortassis adjiciam et curabo, ut suum usum illud examen habeat. Qvod consilium tuum D. Johanni Pauli transmissum attinet, ubi illud ad deliberandum propositum fuerit, dabo operam, ut in medium consulam ea, qvae et cum hujus urbis laude, juventutis commodo et tuo honore conjuncta videbuntur. Interim suspendo uberiorem declarationem, donec illud videro et cognovero. Cum M. Baremio ipse qvoqve loqvar, licet Dn. Neofanius illud negotium in se receperit. Bene vale in Christo. Dabantur 27. Jan. Anno 88.

---

Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Leyser_epistolae.xml.
