# Sylloge Epistolarum 12.3-6

Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum, 12.3 to 12.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/12.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/12.3

Tantum danda. erit opera, ut haec benevolentia horum hominum retineatur. Qva in re (etsi meo consilio et informatione tibi non sit opus) tamen qvia interea temporis aliqvos penitius cognoscere didici et animos atqve ingenia horum aliqvatenus perspexi, nunqvam tibi sum defuturus. Quod Phasmatis actio impeditur, ego non miror, et for tassis divinando asseqvi vellem, qvinam sit coryphaeus, remoras illas objiciens. Sed qvid tum postea? Qvi sordet, sordescat amplius Descendas tu ad nos, et scholam nostram prudenter et feliciter gubernes: nos inveniemus locum et tempus, qvo Comoedia illa agi possit. Sunt qvidam Wittebergenses, qvi nolunt veritatem, ideo mendacium in venient: nolunt benedictionem, ideo maledictioni erunt subjecti. Pro his desii orare: cumqve videam ipsos Deo et veritati bellum indixisse, contra eos orabo. Ego hodie domi meae legendo Susannam tuam qvoqve Comoediam egi, quae certe largas lachrymas mihi expressit, dum 4 tum Actum percurrerem. Sed plura coram. Saluta Dnn. Theologos, qvas statuas fidos et candidos tibi amicos, licet essent rigidi monitores. Reliqvos caute tractabis. Nescio enim qvo modo Saxones semper nobis Svevis sint astutiores. Bene vale. Saluta etiam D. D. Comites eorumqve Praeceptorem hominem integerrimum cum reliqvis meis Collegis. Dabantur in die Cinerum Anno 88. T. Polycarpus.

---

Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Leyser_epistolae.xml.
