# Sylloge Epistolarum 17

Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum, Ad eundem.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/17

S. in Domino. Ut nova illa in novas aedes commigratio Vobis omnibus fausta et Studiis fructuosa atqve salutaris esse qveat, ipse qvoqve ex animo precor et opto, Clarissime et Optime mi M. Henrice. Tuum negotium loco justo et competenti est propositum. Tuum jam erit cum patientia praestolari Electoralem resolutionem. Neqve enim tam cito ex Camera expediuntur negotia, qvam recipiuntur. Polycarpum Olpkenium, qvem Brunsvigae ex sacro fonte suscepi, si una cum Dn. D. Unruhio juvare et vel ad paedagogiam vel ad farculatum promovere poteritis, qvaeso, in mei gratiam id faciatis. Expetit etiam recipi in Stipendium Schulenburgiacum; verum nisi a viduis ejus rei causa rescriptum attulerit, Ego nihil praestare potero. Si Theodorus Sassehagen filius in Musicis ita instruxit, ut qvidem Friderichus praedicat, tum facile assentior, ut liberam hac hyeme in aedibus meis habuerit habitationem. Qva de re etiam meo nomine cum D. Unruhio loqveris eumqve meis verbis salutabis. Dresdae 27. April. Anno 609 T. in Domino Polycarpus Lyserus D. P. S. De rebus Stipendiariis scribam, ubi pecunia allata fuerit. Scheda, qvam misisti, nihil facit ad errorem commissum.

---

Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Leyser_epistolae.xml.
