Latin
Ad eundem.
Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum 18
Unproofread scanNot analysed yet
S. in Domino. Per hunc tabellarium accipietis Statuta Vestra veterea, ea revidere et mature remittere poteritis. Saluta qvoqve Collegium Vestrum meis verbis, cui non respondeo ob virium imbecllitatem. Tuum negotium est confectum et ad Capitaneum atqve Qvaestorem, ante meum reditum transmissum, apud hos instes. Und binselt hinfüro nicht mehr wie ein alt Weib/ die stracks auf und fort will/ wenn sie nicht in dem NUN erlanget/ was sie will. Sic Tu minaris, Te rebus Tuis aliter consulere, hoc est, alio Te conferre velle. Num propter exiguam moram tam cito velles mutare stationem? Antehac dixi, non esse eam rationem aulae, qvalis si Tu transeas in Collegae Museum et aliqvid ab ipso petas. Der Churfürst wischet nicht einem Jedem alle Stunden und Wege auf/ daßes Ihm eine solche Begnadigung verschrieben gebe und ausfertige. Man muß warten. Si proprium meum negotium fuisset, non maturius expedire potuissem. Qvia tamen expeditum est, a Deo Tibi benedictionem opto, ut in posterum patientior fias. Bene vale. Dresdae ex horto, in qvem qvietis et curandae valetudinis causa secessi, 18. Aug. 609: T. in Domino Polycarpus Lyserus D.