# Sylloge Epistolarum 2.1-2

Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum, APPENDIX EPISTOLARUM., Letter 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/2.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/2.1-2

NOn abs re fuerit Supplementi vice primo loco dare Epistolas quasdam B. Davidis Chytraei, Theologi quondam celeberrimi in Academia Rostochiensi, quas ad B. Proavum meum scripsit. Eas vero nunc placuit seligere, quae Libri Concordiae faciunt mentionem, vel de ortis super ea disceptationibus, vel etiam de aliis Historiae illius partem proxime attingentibus capitibus disserunt. Hae quippe fidem faciunt abunde B. Chytraeum plane fuisse … et … Theologis illis, qui defensionem Formulae Concordiae sibi passi fuerunt imponi, vel sponte sua in se susceperunt. Eaedem docent, quod B. Chytraeus turbas illas, quas rigidiores Formulae Concordiae Censores aut ab ea plane dissidentes advetsarii una cum minus aequis et benignis Libri hujus Interpretibus dederunt, serio sit detestatus, nec quicquam habuerit in votis amplius, quam ut veritas Evangelica per hunc ipsum libellum egregie confirmata custodiretur, juxta eam vero per consensum Doctorum Ecclesiae Lutheranae multo labore restitutum pax stabilis et tranquillitas Deo grata obtineretur. Integras dare placet Epistolas, licet earum aliquae pauca contineant argumenti illius, cujus antehac memini, ut quodammodo hactenus editas … Epistolas hae nondum evulgatae suppleant. Ne tamen nimis excrescerent hae paginae, aliquas ejusdem partim B. Polycarpo, partim. aliis inscriptas servavi, deinceps auspice Deo in publicam lucem emittendas. Ordinem in jam edendis tenui, quem annorum ratio, quoad quidem eam partim clausulas Epistolarum inspicienti, partim etiam conjectanti licuit assequi, praescripsit, nullus dubitans, quin, is benivoli Lectoris approbationem sit habiturus. Tu vero, Lector Amice, iterum iterum que in Domino Jesu vale.

---

Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Leyser_epistolae.xml.
